Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Pleni sunt sacri codices talibus consolationibus et huic tamquam potissimo consolationis innituntur loco. Et certe haud mediocris est momenti. Vnde et uulgo ad consolandum uel se uel alium usurpatur: Veniet mors quae adaequabit omnia nosque his exsoluet malis. Proinde et multi uehementioribus calamitatibus concussi apprime exoptant mortem putantes per eam uniuersis suis laboribus et aerumnis imponi finem, cuius longiorem dilationem [1] uel moram inter praecipua maximaque infortunia deputare consueuerunt. Vt Boethius faciebat cum inquit:
Heu heu, quam surda miseros auertitur aure
et flentes oculos claudere saeua negat;
dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
paene caput tristis merserat hora meum;
nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
protrahit ingratas impia uita moras. [1]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.