Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Vnde nequeo satis demirari illorum ingenia qui tantis laudibus ac praeconiis factum Lucretiae, Catonis, ceterorumque quos nominauimus, efferunt et commendant atque illud magnanimitati et constantiae tribuunt quod est ignominiosissimae pusillanimitati et turpissimae imbecillitati [1] merito tribuendum. Siquidem quis est adeo obtuso aut hebeti ingenio qui aperte dispicere non queat hos omnes, quod prae mollitiem et infirmitatem uel dolores uel contumelias diutius perpeti extimescerent, mortem sibi consciuisse? [2] Nam quid dicam de Lucretia, cui rem nullo piaculo dignam summa impietate libuit expiare et alienam suo malo culpam ulcisci? Sed de his praesens locus disputare non postulat. Satis igitur sit nobis hic illud admonuisse quod sicut mortis crebra recogitatio tum ad tollendas aerumnas, tum ad componendas omnes [3] suae uitae rationes ad sapientes bonosque uiros plurimum pertinet, ita prouocatio minime.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.