Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Vnde nequeo satis demirari illorum ingenia qui tantis laudibus ac
praeconiis factum Lucretiae, Catonis, ceterorumque quos nominauimus, efferunt et
commendant atque illud magnanimitati et constantiae tribuunt quod est
ignominiosissimae pusillanimitati et turpissimae imbecillitati [1] merito tribuendum. Siquidem
quis est adeo obtuso aut hebeti ingenio qui aperte dispicere non queat hos omnes,
quod prae mollitiem et infirmitatem uel dolores uel contumelias diutius perpeti
extimescerent, mortem sibi consciuisse? [2] Nam quid dicam de Lucretia, cui rem nullo piaculo dignam summa impietate
libuit expiare et alienam suo malo culpam ulcisci? Sed de his praesens locus
disputare non postulat. Satis igitur sit nobis hic illud admonuisse
quod sicut mortis crebra recogitatio tum ad tollendas aerumnas, tum ad componendas
omnes [3] suae uitae rationes ad sapientes
bonosque uiros plurimum pertinet, ita prouocatio minime.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|