Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Valet enim ad consolandum mortis recordatio propter curas quae dictae sunt, praecipue autem propter terrorem quem incutit mentibus humanis. Est enim ita natura comparatum ut fortior dolor minorem [1] excludat et leuia mala in conspectu sileant grauiorum. Vnde tenuiora leuius portantur quom difficiliora recordamur. Hinc [2] maerentem sapientissime monet Isidorus dicens: Versetur ante oculos tuos imago futuri iudicii; praeuide quid postmodum eris passurus, futuram Dei sententiam cogita, futura Dei iudicia super te formida. Terreat te Gehennae metus: terreat te iudicii illius sententia, reuocet te poenarum terror, uitae tuae criminum cotidie intuere, omni hora mortem habeto prae oculis, ante oculos tuos tenebrarum semper uersetur aduentus, de morte tua cotidie cogita, finem uitae tuae semper considera; esto sollicitus ne subito rapiaris, cotidie dies ultimus appropinquat, cotidie ad finem tendimus, quotidie ad uiam uitae transimus, ad mortem quotidie properamus, ad uitae terminum cotidie tendimus, momentis decurrentibus ad finem ducimur. Nescimus quid nobis hodie contingat, nescimus quando extremum tempus adueniat nobis. Ignoramus si hac nocte animam nostram conditio mortis reposcat, finis noster nobis absconditus est, uenturi exitus ignorantia nobis incerta est; improuisus est mortis occursus; dum nescimus, repente mors uenit; dum non existimamus, improuisi tollimur; dum ignoramus, repente subtrahimur. Timeamus ne dies illa tamquam fur nos comprehendat, ne nos turbo Diuini iudicii, dum ignoramus, diripiat, ne repentinus interitus auferat, ne imprudentes subito comprehendat calamitas. Spiritus qui ad peccandum succendit peccantem subito rapit, qui uiuentes inflammat, extemplo deuorat morientes; qui inflectit ad uitia, mox rapit ad tormenta; quantos ad poenam mortis improuisa rapuit calamitas, quantos inmeditatus exitus strauit, quanti in momento subtracti deficiunt; quanti, dum mori non existimant, auferuntur; quanti ad mortem subito rapiuntur et repente ad aeterna supplicia deducuntur. [1]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.