Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Hi sunt igitur omnes illi praecipui loci quos [1] nobis Diuina clementia innotescere uoluit, quibus abduci animum a maerore posse putamus. Ille unus superest quem in calce huius nostri operis et ordine et
ratione uidemur reseruasse. Vltimo enim [1]
loco haud inepte poterimus ad preces descendere et amicum uehementius obsecrare ne
se cruciari uelit, sed et nostra et ceterorum amicorum cura animum cohibere et
sibi ipsi ac nobis indulgere. Sic illa apud Terentium ait: Sed multo melius ac praeclarius Cicero ad Publium Figulum; quo dicto
solo, quoniam huic nostrae disputationi uniuerse aptissimum uisum est, totam hanc
sermocinationem, quam longius quam sperabamus produximus, uoluimus concludere. Ait
ergo Cicero: Deo autem sit gloria et uero consolatori spiritui sancto, in cuius unitate uiuit pater et filius per immensa saecula [1]. [1] |
Previous section
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.