Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Id uero ista ratione contingere praedicant quoniam, cum maeror duplicem
habeat sedem, unam in corpore et in animo alteram; in corpore melancholiae humorem
qui, ut physici docent, praecipuus in cerebro est, in animo uero phantasiam aut
opinionem malorum quibus se oppressum cernit. Humorem illum
melancholicum quidam philosophorum praestantissimi dixerunt per lacrimas purgari
atque ideo asserere non dubitauerunt salubriores esse lacrimas homini quam nimium
risum, quippe quod ploratus quaedam erat malorum humorum purgatio. Sed
de humore aut purgatione eius utcumque; illud tamen indubia fide tenendum est,
lamentationibus et querelis opinionem malorum oppido extenuari, cuius multiplex
causa est, sed [1] praecipua quoniam
in lamentatione pergit homo enumerando praeterita bona, quorum sicut possessio
fuit iocunda, ita et recordatio, quo fit ut omnis lamentatio, ueluti et ira,
admixtam habeat cum dolore uoluptatem. Hinc uenit ut homo, si uel solus
apud se ipsum queratur, leuetur miseria. Sed multo melius si apud alium fuerit
lamentatus, illa de causa quam superius assignauimus; leuant quoque questus
dolorem et ista ratione quod animus, dum continet intra se mali speciem, totus
circa illam occupatur et eam [2] intuendo diutius
uehementius affligitur et cruciatur; cum uero plorat aut querelas fundit, animus
ad exteriora expanditur et ab illa urente cura quodammodo se non parua ex parte
auertit. Et rursum lamentationibus mitigatur aegritudo quoniam omnis
lamentatio cum uoluptate est ex eo quod homo malis oneratus lacrimando et querendo
putat conuenientia sibi abire munera; omnis uero eo quod quis sibi conueniens
ducit oblectari necesse est [3]. Vnde aliquos maerentes delectant solitudines, ut apud Homerum
Bellerophontem, apud Vergilium uero Latini uxorem; alii se sponte cruciatibus uel
doloribus deputant, ut ille Terentianus Demea; alii nec [4] uoluptatibus nec ullis ornamentis uti uolunt.
Quoniam illa in tantis malis putant sibi minime conuenire, ut Ouidius libellum
suum facere monet:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|