Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Adeo autem laus defuncti delectat et ab omni paene maerore abducit ut
Aegyptii, sicuti narrat Diodorus [1],
eo unico solacio in mortuorum funere uterentur. Nam cum nemo inuenitur
qui defunctum accuset, aut si [2] quis accusauerit,
per calumniam id egisse deprehensus est et pro obiecto falso crimine magna poena
multatus, cognati aut parentes finito luctu ad laudes mortui uertuntur et, nullas
generis eius laudes admiscentes, quoniam omnes Aegyptii aeque nobiles se putant,
tum ordientes a pueritia per singulas aetates discurrunt recensendo disciplinarum
artium aliarum eruditionem, institutionem uitae, studia, exercitationes honestas,
pudicitiam, continentiam, iustitiam, pietatem, religionem, et reliqua probitatis
ornamenta. Idem mos laudandi et Graecis fuit, nisi quod abundantiore
uerborum loquacitate maiorum quoque praeclara facinora inter laudes defuncti
iactitare consueuerunt. Hunc morem et nostri susceperunt. Vnde Vergilius de morte
Caesaris, quam sub Daphnidis persona deplorat simul et consolatur:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|