Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Adeo autem laus defuncti delectat et ab omni paene maerore abducit ut Aegyptii, sicuti narrat Diodorus [1], eo unico solacio in mortuorum funere uterentur. Nam cum nemo inuenitur qui defunctum accuset, aut si [2] quis accusauerit, per calumniam id egisse deprehensus est et pro obiecto falso crimine magna poena multatus, cognati aut parentes finito luctu ad laudes mortui uertuntur et, nullas generis eius laudes admiscentes, quoniam omnes Aegyptii aeque nobiles se putant, tum ordientes a pueritia per singulas aetates discurrunt recensendo disciplinarum artium aliarum eruditionem, institutionem uitae, studia, exercitationes honestas, pudicitiam, continentiam, iustitiam, pietatem, religionem, et reliqua probitatis ornamenta. Idem mos laudandi et Graecis fuit, nisi quod abundantiore uerborum loquacitate maiorum quoque praeclara facinora inter laudes defuncti iactitare consueuerunt. Hunc morem et nostri susceperunt. Vnde Vergilius de morte Caesaris, quam sub Daphnidis persona deplorat simul et consolatur:

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.