Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

IV 12 Secundus locus a facete dicto uel facto

Amplius diuerti animus plerumque a luctu potest aliquo faceto dicto aut facto seu alia uel grata uel iocunda confabulatione. Qualia sunt apud Senecam complura. Nam dicenti "Peregre morieris," respondit "Vndecumque ad inferos una uia est;" item: "Nulla aliena terra mortuo est." [1] Et illi qui querebatur amicum perdidisse: "Alium", inquit, "quaere." [2] Atque iterum lamentanti, quod non esset potens, respondit:

"Gaude quia impotens non eris." Aeneam quoque fessum ac multis aegrum curis illud Ascanii facetum consolatum fuisse scribit Mantuanus:

"Heus! etiam mensas consumitis", inquit Iulus. [1]

Plurima sunt ex hoc genere ac uaria a scriptoribus memoriae prodita, quae repetere hic non oportet.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.