Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Simili ratione persuadebis et filii, fratris, amici, parentis, aut cuiuspiam alterius interitum lugendum non esse: "Fortasse, ut sapientia monet, raptus est ne malitia immutaret sensum eius. Placita enim erat Domino anima illius. Aut forsan, si superuixisset, acerbos dolores, uel ex eius prauis moribus uel ex miserabiliori casu suscepisses. Quanto enim satius fuerat Priamo si Paridem e cunabulis ad tumulum transtulisset quam quod eum adultum uidit cum illa nobili et exitiali praeda ad domum ouantem reuerti? Vel Clytaemnestrae nonne fuisset melius si numquam Orestem genuisset? Brutum quoque, qui primus Romanae conditor fuit libertatis, putasne multo fuisse fortunatiorem si numquam liberos suscepisset? Nonne et Cassius, Aulus Fuluius, Q. Fabius, Clodius Pulcher, Q. Hortensius et ceteri omnes orbos se maluissent, quorum alii sceleribus filiorum intabescentes, alii ultra maerorem manus cum iugulo illis, quos genuerant, inferre compulsi sunt, et praeter iura naturae, quibus uitam dederant, necem crudelissimam acerbissimamque praestiterunt, ita et extremos dies in luctu et squalore misere [1] transegerunt. Sapientissime ergo ille sese consolatus est cui cum diceretur: "Iuuenis morieris", respondit: "Fortasse alicui magno malo me fortuna subducit; et si nulli alii, certe uel senectuti, cui etsi nulla mala inessent, tamen illud tale ac tantum est propter quod solum deuitandum: nulli umquam senectus esset optanda, quin potius totis deprecanda uotis." [2] Illud dico incommodum quod Iuuenalis in calce posuit:

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.