Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Praeter hos uero locos sunt adhuc reliqui tres, qui a persona inimici accipiuntur, proinde religiosis uiris et probis non multum conueniunt nec salua cum sua, tum ipsorum dignitate [1] consolator mentes eorum temptare poterit. Hos tamen recensere uoluimus cum quod his maiores nostri usi sunt, tum quod exercitatum ingenium poterit eos, si adhibere diligentiam uoluerit, aliqua ex parte honestare et nonnumquam dignioribus consolationibus adaptare. Primum itaque horum a uindicta mutuamur, non quidem ea ratione qua superius diximus, quando de diminutione angoris disputabamus, uerum a spe uindictae, id est ut persuadeamus amico lugenti aduersarium eius, a quo iniuriam accepit, poenas daturum aut in hac aut saltem in alia uita Deumque esse iustum iudicem ac cunctorum scelerum ultorem. Hoc satyrus ille diligenter seruauit ubi inquit:
"Nullane periuri capitis fraudisque nefandae
poena erit?" abreptum crede hunc grauiore catena
protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari
arbitrio; manet illa tamen iactura nec umquam
depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
inuidiosa dabit nimius solacia sanguis. [1]
et post adiecit:
Dabit in laqueum uestigia noster
perfidus et nigri patietur carceris uncum
aut maris Aegei rupem scopulosque frequentes
exulibus magnis. Pena gaudebis amara
nominis inuisi tandemque fatebere laetus
nec surdum nec Tiresiam quemquam esse deorum. [1]

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.