Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Nec est egregii animi aut nobilis uindictam appetere, sed, ut sapientissime Aristoteles docet, timidi ac uilis. Vnde merito illud Xenophontis laudatur quod cuidam maledicenti retulit: "Tu", inquit, "potens es maledicere, ego uero tua maledicta contemnere." Sed illud Socratis tanto maiore excipitur laude quanto in grauiore exhibitum iniuria. Nam cum fuisset a quodam impuro homine calce percussus, urgentibusque amicis ut [1] cum eo iniuriam ageret respondit: "Quid enim si me asinus calce impetisset; num ei diem dixissem?" sapientissime decernens praestabilius esse hominum quam bestiarum iniurias tolerare aut utrasque aeque contemnere, atque hoc proprium esse uiri officium, muliercularum uero et puerorum lites litibus conserere et quibuscumque causis rixas concitare; contra quorum deliramenta et poetae illi placuit disputare qui ait:

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.