Oratio in funere reuerendissimi domini D. Petri cardinalis sancti Sixti
habita a reuerendo patre domino Nicolao episcopo Modrusiensi.
Cum in omni funebri celebratione duo praecipue dicendi genera a maioribus nostris
usurpari soleant, amplissimi patres, alterum quo tristes amicorum animos merore
leuarent, quibus, cum amici uita suauissima extitit, mors ipsa iocunda esse non potuit,
alterum quo extremum amici munus rebus ab eo bene gestis uirtutumque ipsius copia ac
splendore amplissimis laudibus exornarent, illud ego prius consolationis genus ita
prorsus in omne tempus perdidi ut magis ipse solatio egeam quam ut illud cuique uel
praestare possim uel polliceri. Quod etiam si minime perdidissem, nunquam tamen
dispicere possem qua oratione aut quibus rationibus etiam illi quidem, qui principes
eloquentiae sunt habiti, hanc tam grauem sacrosancti senatus uestri iacturam et hunc
publicum totius curiae luctum ulla ex parte leuari possent. Perdidistis enim, patres
amplissimi, praestantissimum collegam uestrum, cuius suauissimam consuetudinem,
comitatem, benignitatem, liberalitatemque quotidie experiebamini, cuius ingenii
dexteritatem et incredibilem consilii prudentiam in dies magis admirabamini. Amisistis
summi pontificis, patris uestri piissimi, singulare solacium et sacrae eius senectutis
optatissimum baculum, participem secretorum, laborum socium, peregrinationis comitem,
leuamen curarum, et per quem totius orbis principibus fidissima responsa et reddere
consueuerat et accipere. Absit uero inuidia et liuor edax saltem parcat cineribus.
Extinctus iacet optimarum artium deditissimus amator; interiit omnium
studiosorum praecipuus fautor, cultor bonorum, curiae splendor, ornamentum ciuitatis, et
huius urbis diligentissimus restaurator. Corruit praeclarum magnanimitatis exemplar,
cecidit munificentiae, gratitudinis, et totius liberalitatis alumnus. Cuius iactura cum
uniuersis lugenda sit, tum mihi praecipue atque his infelicissimis conseruis meis,
quibus haec crudelis et dira mors tam benignissimum abstulit dominum, interuertit
benefactorem, ademit praesidium, et unico atque eodem piissimo patre nos acerba orbauit.
Nolite igitur expectare, praestantissimi patres, ut luctum ac merorem, in quo et uos
nunc esse intueor et me ac totam hanc miserandam familiam, quoad uixerimus, fore necesse
est uobis adimam. Quin potius pro uestra clementia dabitis dolori meo ueniam, si eius
acerbitate abductus nec rerum ordinem seruare ualeam nec uerborum tenere modum,
praesertim cum ea culpa libentius ego carere uellem quam illam a uobis deprecari si mihi
impositum onus detractare licuisset; agam tamen ut potero, et minus temeritatis quam
ingratitudinis notam subire uerebor.
Dicturus igitur de laudibus reuerendissimi domini D. Petri cardinalis
sancti Sixti, cuius miserandum funus hodierna die celebratur, eas laudes, quas uel a
parentibus uel a patria ipsius colligere poteram, hoc loco praetermittendas putaui; non
quod illas aut obscuras aut tenues fore dixerim, quoniam et honestissimis
nobilissimisque ciuitatis suae parentibus est ortus, et celeberrimo uetustoque Ligurorum
oppido Saona, uerum quod ipse illis tanto decori ac ornamento fuerit ut
toto in orbe extremisque terrarum finibus amplissimis laudibus summaque gloria et
celebrantur nunc et omnibus futuris seculis non desinent celebrari. Quae quidem tametsi
satis grandis eius gloria sit qui maioribus suis tam insignia uirtutis ornamenta dederit
potius quam ab illis acceperit, habeo tamen et alias immortales ac propemodum diuinas
animi ipsius laudes (ut fortunae corporisque quaelibet ingentia bona tanquam aliena
relinquam): pietatem, magnitudinem animi, munificentiam, prudentiam, modestiam, atque
iustitiam; quae quales in eo fuerint, breuiter explicare conabor.
Qua igitur pietate primum erga deum fuerit quamque magnificus cultor ipsius, si
aduixisset, futurus erat, in primo uitae suae limine clarissime demonstrauit. Annos
natus duodecim, cum orbatam patre familiam tanta prudentia regeret ut nec mater,
matronarum praestantissima, nec fratres eius parentis sentirent desiderium, coepit deo
dicatum pectus zelo religionis feruescere.
Clarescebat autem iam tunc nomen religiosissimi
doctissimique uiri magistri Francisci, conciuis et auunculi sui, nunc summi pontificis
papae Sixti, qui per id tempus Senis suis fratribus sacras scripturas interpretabatur.
Hunc optimum Christianae militiae magistrum optimus futurus discipulus, quamuis puerili
aetate, uirili tamen sensu sibi delegit; ad quem a religioso quodam sene multis exorato
precibus inscia matre perductus est; diuino, ut opinor, nutu futurus ad apostolatum tam
strenuus minister ad futurum sedis apostolicae mittitur antistitem. Quem ubi
conspexisset Franciscus iam religionis ueste indutum,
quam idcirco iuuenis in itinere assumpserat quo se facilius magistro suo insinuaret,
multis eum hortatus est ut ad suos remearet et matris fratrumque curam, ut coeperat,
ageret uel maturiorem domi praestolaretur aetatem, quae pati
melius iugum Christi posset. Sed cum pueri constantiam nullis blanditiis, nullis
persuasionibus, nullis denique minis euincere posset, diuinum, ut erat, in eo aliquod
munus arbitratus, hortantibus fratribus diui eum Francisci sacris
initiauit, seruatisque pro more religionis rite caerimoniis uestem Christi
induit. Qua assumpta ita omnia tyrocinii rudimenta libens promptusque et perdiscebat et
exsequebatur ut nemo dubitaret et prudentiam illi et uires ante aetatem non nisi
diuinitus subministrari. Quas ob res omnibus carus, omnibus dilectus esse coepit,
praecipue autem ipsi auunculo suo, qui diuina eius indole mirifice delectatus piissimo
sanctissimoque eum amplectebatur affectu. Vnde sibi curandum statuit ut tam excellens
ingenium per bonas artes excoleretur. Itaque docto cuidam grammatico Latinis eum
litteris Vicheriae imbuendum tradidit, quibus mira celeritate perceptis mox Ticinium,
deinde Patauiuum, subinde Venetias, Bononiam, Perusium, Senam, Ferariamque misit ut,
quaecumque in tam celeberrimis Italiae gymnasiis aut liberalium artium aut
sacrarum litterarum dogmata florerent, ipse uelut operosa apis undique colligeret et in
sacram pectoris sui cellulam diligenter reconderet. Quod quidem intra breues annos adeo
consecutus est ut credibile non sit uirum ad agendum magis quam ad philosophandum natum
tantam omnium scientiarum notitiam adeo breuiter percipere potuisse. Habeo hic testes
complures, familiares eius, uiros quidem doctissimos, quibuscum inter
cenandum de uariis disciplinarum studiis frequenter disserere consueuerat adeo acute
adeoque prompte ac subtiliter de quaestione proposita ut eum putares die noctuque nulli
adeo alii rei quam euoluendis theologorum philosophorumque libris uacare. Tenebat fixa
memoriae quaecunque ab ineunte aetate a praeceptoribus audierat. Vigebat praeterea
stupendo ingenii acumine, cuius perspicacitate facile in abditissima quaeque naturae
secreta penetrabat, et ex perceptis semel principiis difficillima quaeuis uel
philosophiae uel theologiae problemata summa cum
omnium admiratione absoluebat; uersus complures multosque grammatice textus, quos olim
puer edidicerat, ita memoriter recitabat ut ea illum
heri aut nudiustercius memoriae mandasse existimares. Perfectis igitur quam celerrime
omnium bonarum artium studiis, rediit sollicitus ad magistrum munus, cui caelitus
destinatus erat, optime impleturus. Inerat enim menti eius praesaga quaedam futurorum
diuinitas complurimaque antequam contigissent per quietem discebat, ita ut insomnia
ipsius non uisa solum, sed certa uiderentur oracula. Quibus uarie sollicitatus coepit
auunculum suum hortari, coepit importunius compellere Romam peteret atque in ea urbe
uersari uellet, in qua a maximo omnium rectore deo futurus summus pontifex erat
designatus; ubi et seipsum accepturum ab eo cardinalatus decus et alios uniuersos
honores, quibus eum functum uidimus, mira asseueratione praedicebat. Cerno hic nonnullos
praelatos et ex aliis ordinibus uiros praestantes a quibus magna cum attestatione audiui
singula haec, quae gessit, multis ante annis ab ipso praedicta fuisse. Itaque
repugnantem magistrum et se tanto fastigio indignum reclamantem urgere non destitit
donec multis et signis et prodigiis euictum propulit Romam proficisci, in qua
constitutus minime conquieuit antequam demandatum ab altissimi prouidentia munus
uiriliter absolueret et magistrum suum per uaria bonorum incrementa ad summum
apostolatus culmen conscendisse uideret, pro quibus laboribus et pro tam diligenti
nauata opera eadem ipsa diuina prouidentia, quae semper infirma mundi eligere consueuit
ut fortia quaeque confundat, cardinalis eum dignitatis splendore uoluit illustrare
omnibusque mundi principibus ostendere quo ministro et ex quam humili loco accepto
uoluerit in sui uicarii assumptione uti, ut discerent
uniuersi ueram certamque esse illam Nabuchdonosoris confessionem in quam et
regno et sensui restitutus supplex prorupit dicens in manu solius omnipotentis dei esse
omnia regna terrarum atque illa quibus ipse uoluerit tradi nec esse alium quemquam qui
eius possit obsistere uoluntati aut dicere illi quare sic fecisti.[ERROR: no reftable :]Cf.
Daniel 3, 31-33.
Petrus igitur per hunc modum in principatu constitutus qui solet uiros ostendere, talem
sese exhibuit qualem uix optare poteramus, non sperare. Assumpsit enim cum sublimi
magistratu sublimes animos et spiritus tanti imperii maiestate dignos, simulque cum eis
magnanimitatem, clementiam, munificentiam, et caeteras, quas prius
commemorauimus, imperantium uirtutes; quibus et ausus est cum regibus et principibus
magna gloria non segnius contendere quam si in illis natus educatusque fuisset, ut
coepta eius declarant aedificia, totque magnificentissimo cultu celebrata conuiuia, et
suppellex imperialibus fastibus digna. Turpe enim et indecorum merito ducebat
in hoc totius orbis capite, in hac prima Christiane religionis sede, ad quam adorandam
imperatores, reges, et cuncti ferme principes terrarum uentitare solent, non talem esse
suppellectilem, non talia exstare palacia, quibus eos
summus pontifex et suscipere honorifice posset et pro sua ipsorumque dignitate splendide
honorare. Vnde et in hos usus omnia illa se comparare affirmabat, nec sibi, sed summis
pontificibus, quicquid praeparabat, componere. Affluebant quotidie opes et ab omnibus
ferme Christianis principibus magni prouentus ultro offerebantur; quos licet ipse in
illos, quos diximus, acceptaret usus, prophetici tamen documenti memor minime ad ea cor
apponebat neque illis auaro deuincebatur affectu. Hinc est quod nec sciebat numerum nec
omnino quid haberet aut quid impenderet nosse uolebat,
nullas a ministris impensarum exigebat rationes, nulla
computa exigere uolebat. Iactura rerum ea duntaxat
mouebatur quae negligentia contigisset, culpam magis dolens quam damnum. A suscepto
semel negotio nullo metu absterreri potuerat, nullo periculo depelli. Verax in sermone,
in facto fidelis, in proposito constans, in peragendo
strenuus, secretorum tenacissimus, et
promissorum firmissimus obseruator. Insignia haec sunt magnanimitatis
eius testimonia. Sed illud mea sententia uincit uniuersa quod nullis mouebatur
iniuriis, nullis offensis laedi posse uidebatur, nec ullius rei facilius quam
inimicitiarum obliuiscebatur. Floccipendebat aemulos
quoscumque et nullam in rem pronior quam in supplicium ueniam uidebatur,
tantumque ab omni ulciscendi ardore aberat ut inimicis suis benefacere gauderet. Nihil
in se fictum, nihil subdolum aut simulatum esse uolebat, nec quicquam magis detestabatur
quam mentitam probitatem. Mali quippe et iniqui hominis esse dicebat meliorem se
foris ostendere quam gerere domi, proborum autem
uirorum esse non simulatione, sed integritate uiros superare.
Sane munificentiae liberalitatisque eius largitatem quis est qui
ignoret nisi qui illa uti uel noluerit uel nescierit. Ea ipse ita
flagrabat ut illos etiam, quibus iustis de causis aliquando
irascebatur, muneribus tamen ornare non cessaret. Non semel neque solus interfui,
cum quosdam familiarium merito
obiurgasset, deinde uestimentis et magistratu donauit. Et cum
aliquando a magistro domus suae, in cuius diligentissima fidissimaque
cura merito conquiescebat, liberius argueretur quod nimia indulgentia
et largitate domesticos faceret
insolentiores, placenda uoce respondit:
Tuum est familiares meos pro neglecto officio corrigere, meum autem
pro illorum in me amore congruis praemiis afficere; id faciendo
uterque nostrum suo munere optime fructus erit.
O praeclaram uocem, o
sententiam summo principe dignam; nec impunitatem erratorum laudauit,
nec liberalitatem suam ullis male merentium factis occludi passus
est. Felices quibus illa perfrui licuit, et nunc omnium
infortunatissimos quibus tam crudeli fato erepta est.
Quingentos ferme pascebat familiares, partim illustri, partim nobili, omnes honesto loco natos: praelatos, milites, doctores, oratores, poetas, aut alicui alii
honestae arti deditos; nullis tantorum sumptibus, nullis grauabatur
impensis. Hospitem enim sese omnium honestorum uirorum esse dicebat,
quod ipsa ueritate erat uerius. Nam si quis diligentius rem ipsam
consideret, comperiet procul dubio omnes cardinalium domos nihil aliud
esse quam honesta hospitia, in quae proborum uirorum liberis uel
necessitatis uel bonorum morum gratia diuersari licet.
Accipiebat praeterea munera, non auaritiae, sed honoris comparandaeque
beneuolentiae gratia, quibus tamen in acceptandis ea lege utebatur ut
multo ampliora rependeret quam acciperet. Testes sunt omnes qui hac
officiorum uicissitudine cum eo decertare uoluerunt. Complures in hoc
coetu astare non dubito qui me uera praedicare nouerunt, et qui post
acceptos ab eo non paruos honores multa insuper dona tulerunt.
Vidi illum quodam uesperi non sine graui stomacho lacrimis suffusum
oculos et cum multa indignatione deum optimum maximumque testem
citare atque, cum nemo cogeret minimeque ea re opus esset, dirissima
quaeque in se caputque suum impetrantem si ullas pecunias aut ulla
Symoniacae perfidiae praemia abs quoquam eorum accepisset qui nuper in
hunc sacrosanctum senatum apostolicum lecti noscuntur, seque ab
inuidis atque malignis impie ac flagitiose eius criminis insimulari
persancte iurabat. Angi eum uehementer et summis animi
cruciatibus torqueri uideres quod sibi, ut dicebat, per
detrahentium liuorem non liceret in uiros praestantes ac bene meritos
officiosum esse.
Vbi nunc sunt rubiginosa illa maliuolorum pectora, ubi sunt dirissimo
felle manantia praecordia, ubi rabidorum canum pestiferi
dentes, qui
inexpiabili temeritate ausi sunt os suum in caelo ponere et uicarii
Christi fratremque eius tam excellentissimorum patrum factum
damnare
atque illos praestantissimos uiros, qui prius a domino electi sunt a
quo sunt omnium regnorum potestates, quam a summo pontifice declarati,
perditissima audacia lacerare! Caue, caue tibi, lingua dolosa, ne deus
destruat te in finem, euellet te, et emigret te de tabernaculo tuo, et
radicem tuam de terra uiuentium.[ERROR: no reftable :]Cf. Ps 52, 5
(51, 7): sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et euellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra uiuentium semper
Sed haec illi uiderunt qui fecerunt
linguam suam nouaculam acutam,[ERROR: no reftable :]Cf. Ps 52, 2
(51, 4): insidias cogitat lingua tua quasi nouacula acuta faciens dolum
et sedentes aduersus fratrem suum tota
die concinnabant dolos. Sed haec illi uiderunt; nos interea reliquas
Petri uirtutes, non quibus debemus, sed quibus possumus, laudibus
persequamur . Itaque, ut propositus ordo postulat, nunc ipsius
prudentiam contemplemur, quamuis eius excellentia iam per ea, quae
narrauimus, magna ex parte potuit esse manifesta. Quamobrem tantum eam
partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut,
cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime
dilectum.
Lex quippe amicitiae ita habet ut amicos inimicorum minime
diligamus; hic tamen sua prudentia consecutus est ut aeque carus
omnibus haberetur, nec ullus esset qui eius amicitiam ultro non
expeteret, et adeptam studiis omnibus non coleret atque foueret.
Ostendit id nouissima haec ipsius legatio in qua omnes Italiae populi
singulique ipsorum principes summis decertarunt studiis quisnam eum
amplioribus honoribus exciperet et prosequeretur, illeque se uicisse putabat qui plurima in eum ornamenta contulisset. In quibus
acceptandis adeo prudens temperamentum inibat ut, cum omnium communis
esset amicus, singuli tamen sibi eum uendicasse putabant. Vnde sua
illi negotia credebant, et rerum omnium summam fidei ipsius ultro
committebant. Fallebat neminem, et communem rem gerendo singulorum
tamen uidebatur aduocatus. Secedebat bis terque per diem in cubiculum
aut in aliquem secretiorem locum in quo ad multam horam deambulando
summas reipublicae christianae rationes tacitus secum computabat; totas
enim animi uires, postquam a legatione redierat, in pacem Italiae et
perfidi hostis Christiani exitum intenderat, id unum moliebatur, id
parabat, illuc omnia sua studia conuerterat, fecissetque uotis
satis ni eum nobis haec dira atque crudelis mors tam repente
praeripuisset.
Vincebat ingenio humana consilia, et tantum grauioribus reipublicae
curis natus uidebatur; haec erat praecipua eius uoluptas, a qua nullis
aliis oblectamentis poterat diuelli, huius delectabatur gustu, huius
solius escis pascebatur. Omnium saluti die noctuque inseruiebat, et
tamen a nonnullis negligentiae accusabatur, quem tanquam superbum
difficilemque ingrati criminabantur cum tamen et mitissimus esset et
facillimus. Nouit hoc tantus domesticorum eius numerus, norunt amici
et alii omnes qui eius familiaritate usi fuerunt, quibus semper, cum
per publicas licuisset curas, placidum sese exhibebat, affabilem,
comem, benignum, ut socium crederes, non dominum.
Tanta uero animi moderatione erat ut irasceretur perraro, iratus autem
extemplo animum ad tranquillitatem reuocaret. De nullo obloquebatur,
detrahebat nemini, et, nisi familiarium suorum, aliorum uitae minime erat
curiosus. Maximum eius conuitium putabatur si quem, quod tamen
parcissime fiebat, per iocum aliquo urbanitatis sale respersisset.
Cibi uinique moderatissimi, somnolentiae nullius, immo uero peruigil, et
qui multis quotidie horis auroram solitus esset
praeoccupare, quod totum tempus usque ad solis exortum grauioribus reipublicae cogitationibus impendere consueuerat; quae tales menti eius assidue obuersabantur, quales mortalium animis uix illabi posse putares. In cognatos ac necessarios nequaquam prodigus, immo uero maxime parcus, excepto hoc piissimo fratre comite Hieronymo; quem quoniam ab inclito duce Mediolani connubio filiae dignatum cernebat, uoluit fraterna munificentia illustrare. Qua in re tale temperamentum adhibuit ut id cum ingenti honore ac laude sedis apostolicae contingeret. Vrbem enim Imolam, quae iam praefecti eius culpa ad alios deuenerat, quadraginta milibus ducatorum de propriis facultatibus redemptam imperio ecclesiae restituit. Cuius exaugendi tanto flagrabat studio ut ne minimam quidem eius particulam deperire pateretur. Vnde urbem illam magis ecclesiae quam fratris gratia uoluit uendicare.
Porro iustitiam ipsius ex illo spectare licet quod in tanta rerum
potestate constitutus nemini uim attulit, nullum uiolenter
oppressit. Vnde et uicario illi Imolae, quamuis de ecclesia male
merito, non solum uictum, sed nihil prioribus
minores fortunas dari curauit. Quattuordecim enim
milia ducatorum accepit, et opulentissimum oppidum Bosti, ex quo et aliis a duce adiectis prediis plus quam
quinque milia ducatorum quotannis capere poterit, neque
Imolam nisi eo uolente redimere uoluit. Magistratus hortabatur ius
suum absque ullo respectu cuique administrare. Et licet nonnumquam
domesticorum amicorumque euictus precibus aut litteris aut nunciis multos iudicibus commendaret, id tamen citra cuiusque iniuriam fieri uolebat. Vnde et cum a gubernatore urbis aliquando interrogaretur quidnam de illis, qui iniustam causam fouentes tamen ipsius nomine commendabantur, Illud inquit ut iustitiam mearum precum gratia minime uioles, nec secus feceris etiam si te germanus meus Hieronymus nomine meo aliud precabitur. Hoc ipsum et senatori urbis interrogatus respondit, hoc gubernatoribus, hoc praefectis, hoc omnibus legationis suae iudicibus saepe mandabat. Dicebat enim se amicis operam suam rogantibus negare non posse, sed illius causa non nisi iustum honestumque fieri permaxime uelle. Hinc et rescripta non nisi sanctissima faciebat, atque, ne cui ministrorum peccandi daretur occasio, omnium decretorum suorum, similiter et litterarum, exemplaria apud notarios exstare iusserat. Huius praeclarissimae uirtutis nec moriens obliuisci potuit; nam cum hortaretur ab amicis testamentum condere, Nihil, inquit, meum habeo, omnia sunt ecclesiae. Supplicabitis tamen meo nomine summo pontifici ut aes alienum, cuius maiorem partem pro redimendis ecclesiae rebus contraxi, pro sua benignitate dissoluat.
Cogor hoc loco potissimas eius praetermittere laudes, cum temporis exclusus angustia, tum ipsarum rerum multitudine superatus. Qualem se erga amicos, qualem erga parentes, et praesertim qualem erga ipsum summum
pontificem gesserit, malo haec omnia in aliud tempus differre quam
adeo felicem meritorum ipsius copiam pauca dicendo uitiare . Illud unum
dicam, cunctis, qui eius consuetudinem nouerunt, attestantibus nullum
fuisse tam piissimum filium, nullum adeo parenti deditum, aut cui
maior et salutis et honoris genitoris sui cura fuit, quam huic uni
summi pontificis nostri a prima eius familiaritatis die usque ad
ultimum uitae exitum; nullos pro eo recusauit subire labores, nulla
pericula deuitauit; laborantem, aegrotantem, peregrinantem nunquam
deseruit, nunquam ab officio decessit, semperque ut datus a domino
Tobiae angelus lateri haesit, aduersa procurauit, accersiuit prospera,
pia sedulitate fouit, coluit, ueneratus est, ut nemini mirum uideri
debeat si aut uiuentem tantum dilexit, aut nunc mortui desiderio adeo
moueatur.
Finem dicendi faciam si prius illud summum eius pietatis munus
paucis explicauero. Compositis rebus suis totam mentem ad illud
conuerterat ut dicere cum psalmista libere posset: Domine, dilexi
decorem domus tuae et gloriam habitationis tuae.[ERROR: no reftable :]Cf. Ps 26, 8
(25, 8): Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
.
Proinde non cessabat ecclesias suae curae commendatas
collapsas erigere, exornare deformes; praedia occupata uendicare, bona
priorum rectorum distracta negligentia propriis pecuniis recuperare;
uestimenta, libros, uasa sacra, et caetera ad
splendorem diuini cultus spectantia maximis sumptibus coemere, et,
quam prestantiora haberi poterant, comparare. Testatur hanc eius munificentiam in hac Romana urbe diui Gregorii templum et
prouentibus optime auctum et aedificiis perquam magnifice instauratum;
testatur Taruixii maior basilica non paruis ditata
uectigalibus, et diuino cultu maxime illustrata; testatur Mediolani
Ambrosii monasterium quod, cum accepisset omnibus ornamentis
spoliatum, tam praeclara instruxit suppellectili ut, quod prius caeteris
illius urbis obscurius esse consueuerat, nunc splendore et omnifario
apparatu uincat uniuersa. Testatur Papie Maioli fanum in quo ne
unum quidem uasculum in sacrificium reperit, libros autem prorsus
nullos, adeo ut, quotiens diuina res patranda erat, opus esset ab
aliis sacris aedibus omnia mutuari; nunc tanta cum omnium, tum praecipue
libellorum, calicum, ac uestimentorum copia
abundat ut aliae ecclesiae mutuum, quod prestare solebant, ab hac una
omnes accipiant. Huius eiusdem fani distracta praedia
multis laboribus, sed multo maioribus impensis omnia recuperauit et
intra biennium plus quam decem milia ducatorum pro exaugendis rebus
eius exposuit. Haec quoque sacra apostolorum aedes beneficentiam eius
testari potuisset si tantum quatuor mensibus superstitem uidisset. Iam enim decreuerat et aedificiis et prouentibus hac proxima aestate
ita eam instruere ut quinquaginta fratribus et commodae mansiones et
necessarius uictus perpetuo suppetere posset. Insuper et bibliothecam
his proximis diebus adiecturus erat praestantissimis omnium scientiarum
libris egregiae refertam. Sed dei uoluntate nobis tam repente ademptus
est, non quod tam piis operibus non delectaretur deus, uerum (quod
ualde pertimesco) ut eum calamitatibus, quibus forsan in nostra crimina
desaeuire decreuit, immeritum subtraheret, et pro adimpleto bene
ministerio, cuius gratia eum procreauerat, congruis praemiis afficere
non differret. Cuius miserationis dilectionisque certa indicia in
ipsius uidimus morte; quam, cum multis ante diebus aduentare
praesentiret, intrepidus tamen expectauit. Languoris dolores mira
patientia pertulit. Delicta, quae uel aetatis uel fortunae uitio pro
fragilitate humana contraxerat, pia confessione saepius diligentiusque
purgauit, et munitus caelesti uiatico, quod summa cum
deuotione acceperat, diuinam uoluntatem accinctus praestolabatur.
Iamque uicinus morti domesticos ac familiares accersiri iubet, quibus
presto exsistentibus in nullos prorupit fletus, nullis mundanarum cupiditatum desideriis ingemuit, non deum, non fortunam
accusauit, nec se in medio iuuentutis flore ex tanto imperio et ex
talibus operibus subtrahi uel leuiter indoluit;
quin magno constantique pectore Sentio, inquit, filii
fratresque mei, manum domini super me aggrauari; uolens lubensque eius presto sum uoluntati, eo
quidem libentior quo me et fame et gloriae meae satis uixisse scio. Cepi
enim illum ex hac mortalitate fructum quem maximum mea fortuna capere
potuit. Maius restabat nihil, quicquid
supererat, merito mihi suspectum metuendumque
fuisset. Proinde licet cupiam dissolui et esse cum Christo, uror
tamen sola uestrarum rerum cura.[ERROR: no reftable :]Cf. Philip. 1, 23--24 coartor
autem e duobus desiderium habens dissolui et cum Christo esse multo
magis melius permanere autem in carne magis necessarium est propter
uos
. Cognosco enim me tenuem uobis mercedem pro meritis
exhibuisse , tametsi nunquam mihi uoluntas defuerit, sed facultas. Et
nisi tanta temporis angustia prohibitus fuissem, nullus uestrum meae
gratitudinis uices doleret. Meritum, quod potui, moriens uobis
persolui. Supplicaui summo pontifici ut beneficia, quae in me
contulerat, sua clementia inter uos partiatur, ut et uos meritorum
uestrorum et me non prestiti officii minus paeniteat. Ad haec compellit
me et uehementius urget mea erga uos incredibilis caritas ut uos
horter atque obtester ne huius mundi illecebris atque lenociniis
animum uestrum inducatis, neue in luxu ac inanibus
eius diuitiis spem ullam ponatis; quae quam fluxae quamque fallaces
sint, ego unus uobis maximo possum esse documento. Credite quoniam
puluis et umbra sumus[ERROR: no reftable :]Hor. C. 4, 7, 16 et non hic, sed
alibi permanentes habemus mansiones; ubi nihil corruptibile, nihil
caducum esse potest, sed omnia incorruptibilia, omnia
sempiterna. Proinde date operam probitati, et uirtuti totis uiribus
incumbite. Colite pietatem et integritati nihil anteponite, scientes unicuique uestrum propositam esse a domino laborum suorum mercedem; quae etiam si nulla esset, hoc tamen
ipsum pie et sancte uixisse maxima uiro bono merces esse debet, quippe
cuius beneficio homines a brutis secernuntur, et nomen suum sempiternae
consecrant immortalitati.
Reliquum est quod uos per uiscera misericordiae saluatoris nostri
supplex deprecor ut mihi, quaecumque in uos deliqui, condonare
dignemini. Minus quippe meae iuuentutis potens fui, et nonnunquam
partim oculos, partim aures uestras in multis offendi. Sed eorum tanto
facilius me a domino misericordiarum consecuturum confido quanto uos
modestius uiuentes pro me dominum deprecabimini.[ERROR: no reftable :]Sed eorum... deprecabimini: deest in editione S. Plannck. Ego quoque, si quis mortuis erit sensus, idem pro uobis me spondeo facturum. Viuite mei memores et, quam caduca sit huius mundi felicitas , uel meo exemplo discite.
His atque aliis huiusmodi plerisque summa cum religione sanctissime monitos singulos flentes eiulantesque deosculatus dimisit. Se autem in lectulo componens, intentis iugiter in caelum oculis, misericordiam peccatorum suorum supplex a domino precabatur. Cumque iam nox intempesta medium cursum peregisset, conuersus ad Viterbiensem praesulem Ecce, inquit, appropinquat iam hora; affer mihi sacrae unctionis oleum. Quod confestim cubiculo illatum nudato ac sublato, ut poterat, capite, religiose ueneratus est, deinde exhibitis manibus ac pedibus rite perunctus; quo facto Proferte, inquit sacros codices, et aliquid de diuinis mysteriis meam domino animam commendantes recitate. Quibus mox prolatis usque in lucem partim psalmi decantati sunt, partim lecta euangelia, semperque intentus auribus atque oculis in ea quae legebantur, etiam deficiente spiritu, perstitit, donec lector dominicae passionis ad
illum locum peruenit ubi scriptura inquit et inclinato capite emisit
spiritum.[ERROR: no reftable :]Cf. Io 19, 30: et inclinato capite tradidit spiritum.
Ad hanc uocem illa dilecta deo anima ueluti certo accepto signo ad
dominum suum confestim euolauit.[ERROR: no reftable :]Ad hanc... euolauit: deest in editione M. Cerdonis.
O felix atque iterum felix cui et uita summam dedit gloriam et mors
ipsa meritam diuinitatem non denegauit. Non est ergo quod eius casu
ingemiscere habeamus, quoniam in paucis annis maximam aetatem
compleuit; nec sibi nec gloriae suae parum uixit qui, quaecumque unius
hominis fortuna capere potuit, abunde consecutus est. Nobis forsan
amplius uiuere poterat, et nimirum magno et ornamento et utilitati. Sed non
est amicorum officium sua commoda ex amici spectare
incommodis. Quicquid superuixisset, doloribus superuixisset et
laboribus; quibus quoniam eum diuina clementia misericorditer
subduxit, gratias illi agamus atque dicamus Dominus dedit, dominus
abstulit; sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini
benedictum.[ERROR: no reftable :]Cf. Iob 1, 21: Dominus dedit Dominus abstulit sit
nomen Domini benedictum
; Noua Vulgata, ibid: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est:
sit nomen Domini benedictum.
Amen.
ET SIC EST FINIS.