Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Cum in omni funebri celebratione duo praecipue dicendi genera a maioribus nostris
usurpari soleant, amplissimi patres, alterum quo tristes amicorum animos merore
leuarent, quibus, cum amici uita suauissima extitit, mors ipsa iocunda esse non potuit,
alterum quo extremum amici munus rebus ab eo bene gestis uirtutumque ipsius copia ac
splendore amplissimis laudibus exornarent, illud ego prius consolationis genus ita
prorsus in omne tempus perdidi ut magis ipse solatio egeam quam ut illud cuique uel
praestare possim uel polliceri. Quod etiam si minime perdidissem, nunquam tamen
dispicere possem qua oratione aut quibus rationibus etiam illi quidem, qui principes
eloquentiae sunt habiti, hanc tam grauem sacrosancti senatus uestri iacturam et hunc
publicum totius curiae luctum ulla ex parte leuari possent. Perdidistis enim, patres
amplissimi, praestantissimum collegam uestrum, cuius suauissimam consuetudinem,
comitatem, benignitatem, liberalitatemque quotidie experiebamini, cuius ingenii
dexteritatem et incredibilem consilii prudentiam in dies magis admirabamini. Amisistis
summi pontificis, patris uestri piissimi, singulare solacium et sacrae eius senectutis
optatissimum baculum, participem secretorum, laborum socium, peregrinationis comitem,
leuamen curarum, et per quem totius orbis principibus fidissima responsa et reddere
consueuerat et accipere. Absit uero inuidia et liuor edax saltem parcat cineribus.
Extinctus iacet optimarum artium deditissimus amator; interiit omnium
studiosorum praecipuus fautor, cultor bonorum, curiae splendor, ornamentum ciuitatis, et
huius urbis diligentissimus restaurator. Corruit praeclarum magnanimitatis exemplar,
cecidit munificentiae, gratitudinis, et totius liberalitatis alumnus. Cuius iactura cum
uniuersis lugenda sit, tum mihi praecipue atque his infelicissimis conseruis meis,
quibus haec crudelis et dira mors tam benignissimum abstulit dominum, interuertit
benefactorem, ademit praesidium, et unico atque eodem piissimo patre nos acerba orbauit.
Nolite igitur expectare, praestantissimi patres, ut luctum ac merorem, in quo et uos
nunc esse intueor et me ac totam hanc miserandam familiam, quoad uixerimus, fore necesse
est uobis adimam. Quin potius pro uestra clementia dabitis dolori meo ueniam, si eius
acerbitate abductus nec rerum ordinem seruare ualeam nec uerborum tenere modum,
praesertim cum ea culpa libentius ego carere uellem quam illam a uobis deprecari si mihi
impositum onus detractare licuisset; agam tamen ut potero, et minus temeritatis quam
ingratitudinis notam subire uerebor.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
|