Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].

Next paragraph

Cum in omni funebri celebratione duo praecipue dicendi genera a maioribus nostris usurpari soleant, amplissimi patres, alterum quo tristes amicorum animos merore leuarent, quibus, cum amici uita suauissima extitit, mors ipsa iocunda esse non potuit, alterum quo extremum amici munus rebus ab eo bene gestis uirtutumque ipsius copia ac splendore amplissimis laudibus exornarent, illud ego prius consolationis genus ita prorsus in omne tempus perdidi ut magis ipse solatio egeam quam ut illud cuique uel praestare possim uel polliceri. Quod etiam si minime perdidissem, nunquam tamen dispicere possem qua oratione aut quibus rationibus etiam illi quidem, qui principes eloquentiae sunt habiti, hanc tam grauem sacrosancti senatus uestri iacturam et hunc publicum totius curiae luctum ulla ex parte leuari possent. Perdidistis enim, patres amplissimi, praestantissimum collegam uestrum, cuius suauissimam consuetudinem, comitatem, benignitatem, liberalitatemque quotidie experiebamini, cuius ingenii dexteritatem et incredibilem consilii prudentiam in dies magis admirabamini. Amisistis summi pontificis, patris uestri piissimi, singulare solacium et sacrae eius senectutis optatissimum baculum, participem secretorum, laborum socium, peregrinationis comitem, leuamen curarum, et per quem totius orbis principibus fidissima responsa et reddere consueuerat et accipere. Absit uero inuidia et liuor edax saltem parcat cineribus. Extinctus iacet optimarum artium deditissimus amator; interiit omnium studiosorum praecipuus fautor, cultor bonorum, curiae splendor, ornamentum ciuitatis, et huius urbis diligentissimus restaurator. Corruit praeclarum magnanimitatis exemplar, cecidit munificentiae, gratitudinis, et totius liberalitatis alumnus. Cuius iactura cum uniuersis lugenda sit, tum mihi praecipue atque his infelicissimis conseruis meis, quibus haec crudelis et dira mors tam benignissimum abstulit dominum, interuertit benefactorem, ademit praesidium, et unico atque eodem piissimo patre nos acerba orbauit. Nolite igitur expectare, praestantissimi patres, ut luctum ac merorem, in quo et uos nunc esse intueor et me ac totam hanc miserandam familiam, quoad uixerimus, fore necesse est uobis adimam. Quin potius pro uestra clementia dabitis dolori meo ueniam, si eius acerbitate abductus nec rerum ordinem seruare ualeam nec uerborum tenere modum, praesertim cum ea culpa libentius ego carere uellem quam illam a uobis deprecari si mihi impositum onus detractare licuisset; agam tamen ut potero, et minus temeritatis quam ingratitudinis notam subire uerebor.

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.