Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Previous paragraph

Next paragraph

Dicturus igitur de laudibus reuerendissimi domini D. Petri cardinalis sancti Sixti, cuius miserandum funus hodierna die celebratur, eas laudes, quas uel a parentibus uel a patria ipsius colligere poteram, hoc loco praetermittendas putaui; non quod illas aut obscuras aut tenues fore dixerim, quoniam et honestissimis nobilissimisque ciuitatis suae parentibus est ortus, et celeberrimo uetustoque Ligurorum oppido Saona, uerum quod ipse illis tanto decori ac ornamento fuerit ut toto in orbe extremisque terrarum finibus amplissimis laudibus summaque gloria et celebrantur nunc et omnibus futuris seculis non desinent celebrari. Quae quidem tametsi satis grandis eius gloria sit qui maioribus suis tam insignia uirtutis ornamenta dederit potius quam ab illis acceperit, habeo tamen et alias immortales ac propemodum diuinas animi ipsius laudes (ut fortunae corporisque quaelibet ingentia bona tanquam aliena relinquam): pietatem, magnitudinem animi, munificentiam, prudentiam, modestiam, atque iustitiam; quae quales in eo fuerint, breuiter explicare conabor.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.