Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Cibi uinique moderatissimi, somnolentiae nullius, immo uero peruigil, et
qui multis quotidie horis auroram solitus esset
praeoccupare, quod totum tempus usque ad solis exortum grauioribus reipublicae cogitationibus impendere consueuerat; quae tales menti eius assidue obuersabantur, quales mortalium animis uix illabi posse putares. In cognatos ac necessarios nequaquam prodigus, immo uero maxime parcus, excepto hoc piissimo fratre comite Hieronymo; quem quoniam ab inclito duce Mediolani connubio filiae dignatum cernebat, uoluit fraterna munificentia illustrare. Qua in re tale temperamentum adhibuit ut id cum ingenti honore ac laude sedis apostolicae contingeret. Vrbem enim Imolam, quae iam praefecti eius culpa ad alios deuenerat, quadraginta milibus ducatorum de propriis facultatibus redemptam imperio ecclesiae restituit. Cuius exaugendi tanto flagrabat studio ut ne minimam quidem eius particulam deperire pateretur. Vnde urbem illam magis ecclesiae quam fratris gratia uoluit uendicare.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
|