Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Previous paragraph

Next paragraph

Proinde non cessabat ecclesias suae curae commendatas collapsas erigere, exornare deformes; praedia occupata uendicare, bona priorum rectorum distracta negligentia propriis pecuniis recuperare; uestimenta, libros, uasa sacra, et caetera ad splendorem diuini cultus spectantia maximis sumptibus coemere, et, quam prestantiora haberi poterant, comparare. Testatur hanc eius munificentiam in hac Romana urbe diui Gregorii templum et prouentibus optime auctum et aedificiis perquam magnifice instauratum; testatur Taruixii maior basilica non paruis ditata uectigalibus, et diuino cultu maxime illustrata; testatur Mediolani Ambrosii monasterium quod, cum accepisset omnibus ornamentis spoliatum, tam praeclara instruxit suppellectili ut, quod prius caeteris illius urbis obscurius esse consueuerat, nunc splendore et omnifario apparatu uincat uniuersa. Testatur Papie Maioli fanum in quo ne unum quidem uasculum in sacrificium reperit, libros autem prorsus nullos, adeo ut, quotiens diuina res patranda erat, opus esset ab aliis sacris aedibus omnia mutuari; nunc tanta cum omnium, tum praecipue libellorum, calicum, ac uestimentorum copia abundat ut aliae ecclesiae mutuum, quod prestare solebant, ab hac una omnes accipiant. Huius eiusdem fani distracta praedia multis laboribus, sed multo maioribus impensis omnia recuperauit et intra biennium plus quam decem milia ducatorum pro exaugendis rebus eius exposuit. Haec quoque sacra apostolorum aedes beneficentiam eius testari potuisset si tantum quatuor mensibus superstitem uidisset. Iam enim decreuerat et aedificiis et prouentibus hac proxima aestate ita eam instruere ut quinquaginta fratribus et commodae mansiones et necessarius uictus perpetuo suppetere posset. Insuper et bibliothecam his proximis diebus adiecturus erat praestantissimis omnium scientiarum libris egregiae refertam. Sed dei uoluntate nobis tam repente ademptus est, non quod tam piis operibus non delectaretur deus, uerum (quod ualde pertimesco) ut eum calamitatibus, quibus forsan in nostra crimina desaeuire decreuit, immeritum subtraheret, et pro adimpleto bene ministerio, cuius gratia eum procreauerat, congruis praemiis afficere non differret. Cuius miserationis dilectionisque certa indicia in ipsius uidimus morte; quam, cum multis ante diebus aduentare praesentiret, intrepidus tamen expectauit. Languoris dolores mira patientia pertulit. Delicta, quae uel aetatis uel fortunae uitio pro fragilitate humana contraxerat, pia confessione saepius diligentiusque purgauit, et munitus caelesti uiatico, quod summa cum deuotione acceperat, diuinam uoluntatem accinctus praestolabatur.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.