Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Previous paragraph

Next paragraph

Cogor hoc loco potissimas eius praetermittere laudes, cum temporis exclusus angustia, tum ipsarum rerum multitudine superatus. Qualem se erga amicos, qualem erga parentes, et praesertim qualem erga ipsum summum pontificem gesserit, malo haec omnia in aliud tempus differre quam adeo felicem meritorum ipsius copiam pauca dicendo uitiare . Illud unum dicam, cunctis, qui eius consuetudinem nouerunt, attestantibus nullum fuisse tam piissimum filium, nullum adeo parenti deditum, aut cui maior et salutis et honoris genitoris sui cura fuit, quam huic uni summi pontificis nostri a prima eius familiaritatis die usque ad ultimum uitae exitum; nullos pro eo recusauit subire labores, nulla pericula deuitauit; laborantem, aegrotantem, peregrinantem nunquam deseruit, nunquam ab officio decessit, semperque ut datus a domino Tobiae angelus lateri haesit, aduersa procurauit, accersiuit prospera, pia sedulitate fouit, coluit, ueneratus est, ut nemini mirum uideri debeat si aut uiuentem tantum dilexit, aut nunc mortui desiderio adeo moueatur.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.