Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Ad Georgium Sisgoreum, versio electronica (), Verborum 216, Ed. Branimir Glavičić Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepist1477].
Ignotus ad te litteras scribo, quem et si nunquam viderim, amavi tamen, antequam viderim.
Virtus hoc quidem tua effecit ingenii, quippe que non solum eos, quos non vidimus, sed etiam
qui multo ante nos fuerunt, amabiles nobis reddated. 1477: nos
reddunt Vellem tamen, suavissime Georgi Sisgoree, ut me tui tam studiosum mutuo
complecti non fastidires amore. Quod si tibi inest par doctrine tue humanitas, hoc certe, quod
omnium mihi est gratissimum, consecutus sum. Video enim, que vis in te iuvene acerrimi ingenii
et quam potens. Etenim nonnulla ex metris tuis, que iam totam pervagantur Italiam, incredibilem
quandam et prope singularem et divinam doctrinam praeseferentia ad nos quoque pervenerunt. In
his itaque contemplanti mihi tam artificiosam verborum compositionem, tam integras novasque
sententias, qui priscis illis sanctisque vatibus propius accederet videtur nemo. Teque non
nostre etatis modo poetis prefero, sed etiam Nasoni, Propertio, Tibullo simillimum iudico. Hi
enim exactissime ornatissimeque elegiam scripsisse putantur.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Ad Georgium Sisgoreum, versio electronica (), Verborum 216, Ed. Branimir Glavičić Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepist1477].
|