Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Previous section

Next section

In natalitio Sancti Raynerii archiepiscopi Spalatensis pro iure ecclesię tuendo interempti martyrioque coronati hymnus
Ecce sol claro radians nitore
Iam diem nobis celebrem reducit
Pręsulis nostri probitate multa
Martyrioque.
Quem ferę gentes manibus prophanis
Saxa torquentes dedidere lętho,
Dum suę sanctę ecclesię decenter
Iura tuetur.
O fides magnę pietasque mentis:
Maluit fuso perimi cruore,
Quam sibi iunctę Raynerius ius
Linquere causę.
Gaudeat felix Spalatina plebes,
Cum fuit talis pater atque pręsul,
Summa qui tandem petiit relictis
Sydera terris.
At miser, multum miser ille seruus,
Qui pati nolens monitus pudicos
Audita risit domini ac magistri
Cęde scelestus.
Dum tamen lymphas hilaratus haurit,
Concidit prono miserandus ore
Et reus multi sceleris in imum
Corruit Orcum.
Tu procul talem remouendo casum,
Pręsul, a nobis maculis piatos
Omnibus uitę facias perennis
Munere dignos.
Tu soles mentes releuare motas,
Spiritus pellis pariter malignos,
Vota tu miti pia supplicantum
Suscipis aure.
Suscipe o nostros facilis rogatus,
Vt tuis semper meritis fauentem
Omnium autorem dominumque rerum
Glorificemus.
Amen.
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.