Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
In natalitio Sancti Raynerii archiepiscopi Spalatensis pro iure ecclesię tuendo
interempti martyrioque coronati hymnus
Ecce sol claro radians nitore Iam diem nobis celebrem reducit Pręsulis nostri probitate multa Martyrioque. Quem ferę gentes manibus prophanis Saxa torquentes dedidere lętho, Dum suę sanctę ecclesię decenter Iura tuetur. O fides magnę pietasque mentis: Maluit fuso perimi cruore, Quam sibi iunctę Raynerius ius Linquere causę. Gaudeat felix Spalatina plebes, Cum fuit talis pater atque pręsul, Summa qui tandem petiit relictis Sydera terris. At miser, multum miser ille seruus, Qui pati nolens monitus pudicos Audita risit domini ac magistri Cęde scelestus. Dum tamen lymphas hilaratus haurit, Concidit prono miserandus ore Et reus multi sceleris in imum Corruit Orcum. Tu procul talem remouendo casum, Pręsul, a nobis maculis piatos Omnibus uitę facias perennis Munere dignos. Tu soles mentes releuare motas, Spiritus pellis pariter malignos, Vota tu miti pia supplicantum Suscipis aure. Suscipe o nostros facilis rogatus, Vt tuis semper meritis fauentem Omnium autorem dominumque rerum Glorificemus. Amen.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.