Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
De duodecim apostolis
Petrus
Primus apostolici coetus in sede locatus Petrus, Christe, Tuę pręfuit ecclesię. Multos ad sacrum tandem baptisma receptos Abluit et uiua purificauit aqua. Claudo inopique simul nummos atque ęra petenti Ęs certe nullum pauper et ipse dedit, Sed, dare quod nemo locupletum sufficit unquam, Concessit sano protinus ire pede. Tunc quoque non pauci, multoque stupore repleti, Haustam de sancto fonte bibere fidem. Ipse sed eiectus Solymas post terga reliquit Atque adiit gentes, Hieroboame, tuas. Ingessit maledicta mago tunc forte Symoni, Qui studio foedę ductus auaritię Diuinum donum uenale putabat et eius Esse emptor cupiit uenditor ut fieret. Si uis tanto igitur non execrarier ore, Nec tribuas precio sacra nec accipias. Hinc Lyddam ueniens Aeneam curat hiantem Vi morbi nodis membra soluta suis. Tabitha mox Ioppe fato collapsa resurgit Atque iterum illius uiuere coepit ope. Post hęc Cęsareę Cornelius incipit illi Gentili posita credere perfidia. Inde abiens Petrus sanctam remeauit ad urbem, Carcere ubi clausus ferrea uincla tulit. Sed miserante Deo tali se clade redemptum Protinus angelica uidit ut ille manu, Perrexit Romam magiaque dolisque Symonem Armatum uicit fortior ipse fide. Hic est ille Symon quem iam damnauerat ipse, Vt dixi, cupidum non fidei, sed opum. Tum demum lustris Romę iam quinque peractis Immeritam subiit rege iubente crucem. Cerne tamen quantum sese deiecerit ultro: »Me uerso ad terram figite«, ait, »capite; Haud ita sum dignus perferre patibula mortis Vt quondam Dominum nosco tulisse meum.« Vertice prono igitur pendens pedibusque supinis Sustinuit poenas martyriique necem. Occubuit corpus, petit ardua spiritus astra: Incipit hic Domino charior esse suo. Passus est anno a Dominica passione XXXVII.
Andreas
Andreas, Petri quondam germanus et idem Discipulus Christi sicut et ille bonus, Achaię populos docuit; mox ponere iussit Plurima iam noto templa dicanda Deo. Hunc Egea furens crudeli uerbere cęsum Constituit turpi morte necare crucis Vanos esse deos dicentem quos colit ipse, Vtque uni Christo uota precesque daret. Semper quippe pio monitori irascitur ille Obdurat uitio qui nimis ipse suo. Andreas biduum pendens pręcepta salutis Auribus arrectis excipienda dabat. Plebs miserata uirum certę subducere morti Cum tandem uellet uel simul ipsa mori, Non tulit id sanctus finemque petendo laborum Orauit, cassę nec rediere preces. Nanque animam multo perfusus lumine spirans Tradidit hanc Domino protinus ipse suo. Exanimes artus Egeę pręsidis uxor Maximilla tegens contumulauit humo. O male dissimili mulier coniuncta marito, Te docuit pietas, impius ille fuit! Impietas poenam, pietas solatia carpet: Quam quis habere uolet, pręmia consideret. Iste necem tandem Patrarum passus in urbe Viuit in ętheriis iam sine fine plagis. Passus est anno a Dominica passione XLVII.
Philippus
Audax in Scythica docuit regione Philippus Et multos Christo subdidit ille suo Atque ibi bis deno transacti temporis anno Ducitur ad Martis templa prophana dei. Stabat marmoreo bellator corpore Mauors, Armis terribilis, fronte oculisque minax. Huic dare thura deo dum cogitur ipse Philippus, Ingens ex aditis prodiit ecce draco Insiliensque duos rabido ferit ore tribunos Pręsulis et natum continuoque necat. Tabificus reliquos infecit anhelitus hydri Compulit et sancto credere uelle uiro. Cuius tunc iussu frangunt simulachra coluntque Erectam Christi, signa uerenda, crucem. O uerę fidei uis grandis: corpora surgunt Mortua quę fuerant, quę malesana, ualent! Tunc et apostolicis parens fera bestia iussis Excessit illo nil nocitura loco. Gentibus his tandem recedentibus inde Philippus Finibus Asiacis se positurus abit Extirpare uolens Ebionis dogma putantis Carnem non ueram, Christe, fuisse Tuam. Hieropoli Phrygię post hęc comprensus in urbe Bis septem ętatis lustra senilis agens, Nil metuens dum uera docet, crucifigitur ergo Et multo lapidum uerbere fractus obit. Illic illius sunt condita membra sepulchro, Ast animus cęli regna superna tenet. Passus est anno a Dominica passione XVIIII.
Bartholomęus
Regia progenies Indorum Bartholomęus, Sponte tamen seruus, maxime Christe, Tuus: Vsque adeo seruire Tibi quam sceptra tenere Pręstat et innumeris imperitare uiris. Rura Lycaonię celeri percurrere gressu Et quondam patrios pergit obire lares Vt tam longinquis orbis Te nunciet oris Et doceat sanctam sub Tua signa fidem. Iccirco his ipsis patrio conuersa relatu Matthei studuit scripta legenda dare. Affuit et uirtus: ipso simulachra deorum Adueniente silent et reuoluta ruunt. Ipsius iussu demon conterritus illos Effugiens artus quos cruciabat abit. Ipso orante simul Polemi filia regis Vesanę mentis deposuit uitium. Hoc mouit regem et credens baptisma recępit Et baptizari compulit inde suos. Tam multis fidei subiectis Bartholomęus Impiger Armenię protinus arua petit. Albanum ueniens patitur tormenta tyranni Sacrilegi Astragis barbariceque feri, Qui uiuo pellem, uiuo caput abstulit idem: Constanti inuictus perstitit ille fide. Hęc igitur passus superata morte beatas Ingreditur gaudens Te duce, Christe, domos. Passus est anno a Dominica passione XLVII.
Iacobus Zebedei
Ipse Zebedei Iacobus filius olim, Nunc factus magni filius ecce Dei, Et Samaritanis Christum simul et Solymitis Prędicat et quę sint inde tenenda docet. Transit ad Hispanos atque his monstrauit Iesum, Mox repetit fines, gens recutita, tuos. In quibus Hermogenem sibi subdidit atque Philetum, Qui freti magicę uiribus artis erant. Iudeos etiam lustralibus abluit undis: Hinc Abiatari pertulit inuidiam. Ipse Abiatarus mitris et honore superbus Discipulis Christi durus et asper erat. Hic igitur uerbis regem induxit Herodem Innocuum ut rigido disecet ense caput. Nec tamen iste necem sanctus passurus iniquam Immemor officii uel pietatis erat: Dum trahitur, quendam tristi langore leuauit Conspexit media quem recubare uia. Post hęc occisi rapuit Hispania corpus: Spiritus ętheria lętus in arce sedet. Passus est anno a Dominica passione X.
Ioannes
Iacobi frater cęlebs et uirgo Ioannes, Charus prę cunctis, optime Christe, Tibi, Ille uolans summi super ardua culmina cęli »Verbum In Principio« uidit et exposuit. Commemorans pia gesta sui Dominique Deique Veridico clarus fulget euangelio. Ex Epheso Romam tractus feruente nequiuit Lędi oleo: lętus, dum coqueretur, erat. Exulat in Pathmo, cecinit tunc multa futura Diuino edoctus rite ministerio. Inde Ephesum rediens Drusianam suscitat, ipsum Cratonem Christo fecit habere fidem. Credidit hic gemmas quas dudum fregerat ipse Sanatas cernens illius esse manu. Inde duos iuuenes conuersos forte Ioannes Pauperibus gazam qui tribuere suam Vt uidit tristes, formans de sentibus aurum, De scrupis gemmas fecit utrique satis. Ast illi uisis moniti post fata loquentis Se male diuitias concupiisse dolent Atque iterum temnunt. Penitentes suscipit ipse Et monet inceptam firmius ire uiam, Spernere terrenas res omnes, quęrere regnum Promisit Dominus quod dare pauperibus. Tunc pedibus calcauit opes uersisque priorem Continuo rebus restituit faciem. Balneaque ingressus nota impietate Cherintum Protinus ut uidit, retulit inde pedem Et: »Fugiamus«, ait, »ne nos domus ista ruina Opprimat in cuius parte Cherintus adest.« Post hęc orando subuertit templa Dianę, Quique aderant uero se dedidere Deo. Mox Aristodemo propinante antistite uirus Hausit inoffensis, res noua, uisceribus. Corpora quin etiam tali consumpta ueneno Pristino uitę reddidit officio. Antistes cernens, cernens miracula consul Cumque his accipiunt cętera turba fidem. Ipse autem tempus durauit ad usque Traiani Vnus cuncta Asię sacra sacella regens. Annos huic centum minus uno contulit ętas, Ętatem uiuit sed modo perpetuam. Obiit anno a Dominica passione LXVIII.
Thomas Didymus
Didymus ipse Medos, Hyrcanos, Bragmanas idem Persasque et Parthos Armeniosque docet. Gondophorum regem credentem fonte perenni Lauit: res miras credidit ille uidens. Tum pręter puerorum coetus ac mulierum Sunt hominum pariter milia lota nouem. Sed, magis extremos postquam transiuit ad Indos, Lauit, qui Christo dona tulere, magos, Atque oculis captam Synticem cernere fecit, Reginęque simul sacra lauacra dedit. Illa minus fidi thalamos uitare mariti Coepit et immundum, foemina munda, thorum. Causa patet: nimia tunc rex excanduit ira, Suppliciis Thomam uexat et excruciat. Carcere concludit cęlibem, super igne micante Nudato cogit protinus ire pede, Mittit in ardentes flammas; tamen ipse superstes Commendat Domino se sine fine suo. Mox, ut adoraret Phoebi simulachra, iubetur, In cinerem Phoebus sed reuolutus abit. Turba sacerdotum tumidas exarsit in iras Et sanctum perimunt confodiendo uirum. Monstrauere suas uires pręstare deorum Viribus: hi pugnant, Phoebus at ipse iacet. En diuum uirtus uotis et thure colenda, Quando suis famulis est minus illa potens! Vis tamen ista uiri potuit discerpere corpus, Non potuit stabilem tempus in omne fidem. Hac animo magno defensa, Didyme, uictor Pręmia de Domini nunc capis ampla manu. Vrbs Edessa quidem corpus ueneratur et ossa, Spiritus angelico gaudet adesse choro. Passus est anno a Dominica passione XLVII.
Mattheus
Mattheus, hic Leui quondam cognomine dictus, Diuinum Christi scripsit euangelium. Hic in Iudea doctrinę semina sanctę In Macedum campos sparsit et Ęthiopum. Metropolis Nadabar circumdata moenibus altis Stabat, diues opum, Marte uirisque potens. Hunc eunuchus ibi quem iam baptisma Philippi Abluerat proprio suscipit hospitio. Ex urbe hac igitur Zaroem Zaroisque sodalem Ille Arphaxatum fecit abire procul Euicit quoniam certantes carmine diro: Illinc exactos Persidis ora tulit. Egippi regis natum de morte redemptum Restituit uitę restituitque patri. Id dum miratur, regis mens credula fecit Tunc baptizari seque suosque simul. Hirthacus at regni post hęc successor amore Egippo natę captus Iphigenię, Dum sibi coniugio, sed frustra, posceret illam (Nanque erat hęc Christo uirgo dicata Deo), Iratus sancto, qui iam sacrauerat ipsam, Transadigi orantis cuspide terga iubet. Atque ita iustitiam retinens uitamque relinquens Mattheus uitę dona perennis habet. Passus est anno a Dominica passione XVII.
Iacobus Alphei
Alpheo genitore satus, cognomine Iustus Moribus atque suis, hic Iacobus erat. Extitit hic Dominęque nepos Dominique minister, Sed Domini frater dictus ob effigiem. Natus erat sanctus, sed sanctus coepit haberi Cum coepit dubios promere barba pilos. Carnibus abstinuit nec uini pocula sumpsit, Nullo illi placuit tempore tonsa coma. Non unguenta quidem fuerant nec balnea curę, Sed sine fraude fides et sine labe pudor. Huic licuit soli sanctorum sancta subire, Hunc quę uelabat linea uestis erat. Orandi huic usus submisso poplite creber Callorum adduxit duritiem genibus. Tempore quo calicem diuinaque pocula sumpsit, Vllos esurum se negat esse cibos Donec post dura Christum supplicia mortis Surrexisse suo nouerit a tumulo. Exurgens igitur Dominus se reddidit illi Paneque porrecto: »Vescere, frater«, ait, »Ipse ego quippe tuus deuicta morte magister Iam uiuo uacuum destituens tumulum.« Post hęc crudeles Albino autore Leuitę Exercere odiis constituere pium. Vt neget esse Dei Christum de germine natum, Vrgent, impellunt uiribus atque minis. Cum tamen in cassum conatus cęderet omnis, Irati insontem perdere morte parant. Intorquent lapides et multis ictibus illum Deturbant alto deiiciuntque loco. Voluebatur humi confractis cruribus orans Ignoscique suis hostibus usque petens, Vt ueri ignaris; orantis fuste cerebrum Percussum excutiunt: sic obit ille diem. Tanta autem pietas fuit illi et gratia uitę (Si quid Iosepho credere teste licet) Illius ut propter cędem deleta putauit Hebrea gens urbis tecta fuisse suę. Martyrii lętus nunc tempora cincta corona Ostentans Christo iungitur ille suo. Passus est anno a Dominica passione XXXI.
Symon et Iudas
Thadeus est Iudas dictus, Symon ipse Zelotes, Iacobi Iusti frater uterque fuit. Thadeus in Mediam Domino mandante recedens Abagari regis iussit abire lepram. Indeque profectus genti quoque prędicat illi Tygris et Euphratis quę cohibetur aquis. Instruit et populos rapidi qui littora Ponti Longa tenent, Asię qui quoque rura colunt. Persidis hinc terras peragrant cum fratre Symone Atque pio subdunt milia multa iugo. Inter quos etiam regem Babilonia cuius = Paruit imperio, nomine Vardachium: Non ipsum solum, sed qui quoque terga sequuntur Quique latus cingunt quique pręire solent. At postquam est urbis Senarię ad moenia uentum, Sunt iussi uanis sacrificare deis. Ecce autem templum: uix succedentibus illis Imo saxa ruunt effigiata solo Nec falsi potuere dei consistere coram Illis qui ueri signa tulere Dei. Turba sacerdotum subito commota furore Inuadunt sanctos et laniando necant. Sed nil proficiunt: terra simulachra iacebant, At sanctos cęli regia celsa tenet. Passi sunt anno a Dominica passione XLVII.
Matthias
Iste tribus Iudę Bethlemi natus in urbe Implet apostolicum sorte datus numerum, De medio quoniam sublato nomine Iudę, Iudę, qui Dominum uendidit ęre suum. Cum tamen e geminis foret unus sufficiendus, Visa est Matthiam sors cecidisse super. Explicat hic Christi Iudea per oppida leges Nil metuens Domini iussa sequendo sui. Inter discipulos iam post miracula claro Mors equidem soli non uiolenta fuit. Sunt quoque qui dicant Romano more securi Postremo iussum supposuisse caput. Ossa prius Romam, Treuerim translata deinde: Cęlesti fruitur spiritus ipse bono. Obiit anno a Dominica passione XLVII.
Paulus
Ante quidem Saulus, Paulus post nomine dictus, Ex Beniamina prodiit iste tribu. Ciuis erat quondam Iudeę Giscalis urbis, Nunc ciuis regni, Christe beate, Tui. Illum tu, quoniam malefida mente furentem, Contrita subito uerbere fronte domas. Quique lupus fuerat, posthac mutatus in agnum, Inter oues coepit se numerare Tuas. Electum uas, Christe, Tibi de uase prophano Factus portauit nomen ubique Tuum. Dignus apostolici iam tandem iuris honore Iudeis aperit allophylisque fidem. Conuerso demum Paulo proconsule Cypri Credentis Pauli nomina Saulus habet. Difficile est dictu fuerit quam sedulus idem, Quam fugiens oci, quamque laboris amans, Quot loca quotque urbes peragrans terraque marique Officio fuerit functus apostolico, Quotque homines idem puro baptismate lauit, Vel quam scribendi solicitauit opus. Dicitur illius monitis Dionysius olim Diuinum humano pręposuisse sophos. Ille Elymam fecit, magica ne falleret arte, Integris oculis cernere posse nihil. Insanam uatem prędicentemque futura Spiritus effugit iussit ut ille fugam. Illius uirtute suis incedere plantis Coepit quem claudum fuderat ipsa parens. Euthicus uitam, Publi pater ipse salutem Accipit, hic ęger, mortuus ille quidem. Et cum uiperei pateretur uulnera morsus, = Ipsum lęserunt sęua uenena nihil. Pręterea uirtutis amor, reuerentia Christi Omni illum uitio fecit abesse procul. Inde animi imperio corpus seruire subegit, Frigore, uigiliis esurieque domans. Nulla illum potuit metuenda iniuria sortis, Nulla malignorum uertere nequitia. Magna animi uirtute tulit conuitia, rixas, Fraudes, insidias, uerbera, uincla, minas, Totque ictus lapidum, toties iterata flagella, Multa etiam terrę, multa pericla maris. Denique sanguinei corda indignata Neronis Pertulit abscissis ceruicibus gladio. Corporeis igitur uinclis hac cęde solutus Felix ętherios gaudet adisse lares. Nunc arcana uidet quę quanuis uiderit ante, Perfruitur summo nunc tamen ille bono. Passus est anno a Dominica passione XXXVII.
Barnabas
Cypria progenies Barnabas atque Leuites Luca teste sacro pneumate plenus erat. Hic collega datus Paulo fuit urbeque Tharso Inter se iuncti longius ire parant. Adueniunt ipsam Antiochus quam condidit urbem, 5 Hic sanctas leges mira operando docent. Et dum baptizant in Christi nomine multos, Hos primos Christi- turba uocauit -anos. Cumque forent Lystris, ingentibus omnia factis Complent et populus credidit esse deos. Tunc illi plebis miserando errore grauati Exclamant tunicas dilacerando suas Se non esse deos, sed de mortalibus ambos Mortalique illis conditione pares, Atque ideo uenisse quidem ut per deuia lapsos Ad rectum reuocent religionis iter. Mox Paulum iratum post quędam facta Ioanni, Qui iam discipulus nomine Marcus erat, Barnabas alio uertens uestigia liquit. Non tamen improbitas dissociauit eos: Hic pius, ille magis contra commissa seuerus Extitit; aut nutus numinis istud erat, Vt per digressos peragratis pluribus orbis Partibus in plures gratia sparsa foret. Post hęc Barnabas Cypri docet et Salaminis Matthei secum scripta sacrata ferens. His morbo affectos tangens langore leuauit, Hęc relegens uitę pharmaca certa dabat. Hunc Salaminę gens tandem impia Iudeorum Flagranti impositum iussit obire rogo. Atque ita martyrii redimitus et ipse corona Adhęsit Domino lętus ouansque suo. Passus est anno a Dominica passione XI.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.