Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Previous section

Next section

Ambrosius
Ambrosio eloquii, si uera est fama, futuri
Certa nimis puero signa dedistis, apes,
Dulcibus implentes patulas tinnitibus aures
Atque aliter dulci labra tenella fauo.
Hoc magno si credimus euenisse Platoni,
Cur non et magno credimus Ambrosio?
Par fandi splendore fuit, moderamine uitę
Sanctior et ueri cognitione prior.
Hic postquam Insubrum pręses peruenit ad urbem,
Pontificis fungi cogitur officio.
Tunc morum monstrauit iter, consurgere lapsos
Iussit et exterso cautius ire pede.
Oderat aduersos fidei, nisi dogmata praua
Linquere iam uellent, et Tua, Christe, sequi.
Intrepidus sęuos dum criminis arguit idem
Induperatores, compulit esse pios.
Ecclesię firmum columen fuit, inspice quicquid
Scripserit, hoc dices uerius esse nihil.
Inspice, pręterea, quicquid, dum uita manebat,
Gesserit, hoc dices iustius esse nihil.
Ergo sydereum merito conscendit Olympum
Et fruitur summis perpetuisque bonis.
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.