Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Ambrosius
Ambrosio eloquii, si uera est fama, futuri Certa nimis puero signa dedistis, apes, Dulcibus implentes patulas tinnitibus aures Atque aliter dulci labra tenella fauo. Hoc magno si credimus euenisse Platoni, Cur non et magno credimus Ambrosio? Par fandi splendore fuit, moderamine uitę Sanctior et ueri cognitione prior. Hic postquam Insubrum pręses peruenit ad urbem, Pontificis fungi cogitur officio. Tunc morum monstrauit iter, consurgere lapsos Iussit et exterso cautius ire pede. Oderat aduersos fidei, nisi dogmata praua Linquere iam uellent, et Tua, Christe, sequi. Intrepidus sęuos dum criminis arguit idem Induperatores, compulit esse pios. Ecclesię firmum columen fuit, inspice quicquid Scripserit, hoc dices uerius esse nihil. Inspice, pręterea, quicquid, dum uita manebat, Gesserit, hoc dices iustius esse nihil. Ergo sydereum merito conscendit Olympum Et fruitur summis perpetuisque bonis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.