Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Previous section

Gregorius Pontifex Maximus
Pręsul Iulęę fuerat Gregorius urbis,
Cui datur inuito pontificalis honor.
Mens humilis fastum fugiebat, tam magis ille
Tanta superferri culmina dignus erat.
Tunc tamen efulsit melioris lumine uitę,
Cum magis eximio pręstitit officio
Accreuitque illi sanctorum gloria morum,
Auctus et est uerę religionis amor.
Maior cura fuit miserorum pascere uentres
Et plebem uerbis instituisse piis,
Promere scripturę sensus atque ędere multa,
Seruantur sacris quę recitanda locis.
Magna dedit, maiora capit nunc munera cęlo,
Consors imperii, Maxime Christe, Tui.
PREPJEVI
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.