Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Ad Nicolaum sibi carissimum
Si modo tanta foret dicendi copia nobis Quantam iudicio dicor habere tuo, Horrida sanguinei canerem nunc pręlia Martis Atque coturnato bella cruenta pede. Non ea, sed potius quantum te pectore fixi, Me quoque tu quantum diligis ex animo, Hoc arguta meę resonarent plectra Camenę Tamque pium nobis extrueretur opus. Pasiphes generi iuuenisque Ixione nati Esset, crede mihi, non mage notus amor. 10 Sed licet aut sacrę faueant mihi numina Cyrrhę Siue colit Nysę qui iuga celsa deus, Effari, Nicolae, tamen non carmine possem Quam mihi sit nostrum dulce sodalicium.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.