Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Previous section

Next section

Ad Hieronymum Martiniacum
Hieronyme, Aonię quanuis nouus incola siluę,
Iudice me potis es dicier esse uetus:
Nam tua iam redolent Phoebeam carmina laurum
Et serta ex hedera iam tibi texta petunt.
Eia igitur biiugi cape celsa cacumina montis,
Quo uerę laudis semita pandit iter,
Et tecum comitem fratrem trahe, nanque duorum
Vis una ingenii est unus et artis amor.
Parcite sed tandem me tollere ad ęthera pennis,
Ne forte Icarię fabula dicar aquę.
Magna decent magnos: mihi sat perrepere terram
Atque per exiguos uelificare lacus;
Sat mihi uester amor, tristes nam temnere possum
Inuidię uestro tectus amore minas.
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.