Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Hieronyme, Aonię quanuis nouus incola siluę, Iudice me potis es dicier esse uetus: Nam tua iam redolent Phoebeam carmina laurum Et serta ex hedera iam tibi texta petunt. Eia igitur biiugi cape celsa cacumina montis, Quo uerę laudis semita pandit iter, Et tecum comitem fratrem trahe, nanque duorum Vis una ingenii est unus et artis amor. Parcite sed tandem me tollere ad ęthera pennis, Ne forte Icarię fabula dicar aquę. Magna decent magnos: mihi sat perrepere terram Atque per exiguos uelificare lacus; Sat mihi uester amor, tristes nam temnere possum Inuidię uestro tectus amore minas.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.