Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Nondum bis geminum memorant tua tempora lustrum, Tandem maturos ędis ab ore sonos. Sed non est coepisse satis: persistere oportet Quisquis par magnis uatibus esse cupit. Perge igitur multisque tuis comes ire memento Vsque ad Pierii culmina, Chrance, iugi. Carmina cum Musis tibi tunc dictabit Apollo, Quę pręsens ętas posteriorque leget. Ergo primitias frugum, iucunde, tuarum Ad iustam messem crescere, Chrance, sine. Ore rudi culicem cecinit Maro, mox tamen idem Arma uirum miris retulit ille modis. Post ranas muresque suos diuinus Homerus Victurum sęclis omnibus egit opus. Nemo repente fuit sat magno dignus honore, Grandescitque suo planta nouella die, Quęque humili raras gestabat stipite frondes, Iam pandit ramos fertque sub astra caput.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.