Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Previous section

Ad Clementem VII. Pontificem Maximum
Pontifices magnos modico discrimine binos
Ex una excitos uidimus esse domo.
Vna domus Medicum tanto lętatur honore
Prima Fluentinos inter habenda uiros.
Est et in hoc Medicum nobis uenerabile nomen 5
Quod bello oppressis omina lęta dedit,
Scilicet ut Medices pręstet medicamina plagis
Quas infert nobis perfida barbaries.
At nisi succurrat regum uis tota piorum
Nequaquam Medicum gens erit una satis. 10
Hac ratione tamen nobis potes ipse mederi
Et tanto, o Medices, obuius ire malo,
Christicolam populum si cogas foedus in unum
Turcarum ut ualidas frangere possit opes.
Hi sunt qui cupiunt cunctos delere fideles
Et uiolare tuo templa dicata Deo.
Hi tibi commisso generi fera bella mouentes
Desistunt nullo carpere nostra die.
Hi pecus atque homines prędantur, cędibus instant
Vdaque de nostro tela cruore gerunt.
Pignora ab amplexu miserorum rapta parentum
Suscipere erroris dogmata plena iubent.
Christo igitur geniti Maumetica sacra sequuntur
Et qui saluari debuerant pereunt.
Quid fiet reliquis, quando pars maxima nostrum 25
Vrgetur tantis opprimiturque malis?
Efficere ergo tuum est, cum sis caput omnibus unum,
Omnes ut pariter foedera pacis ament,
Vnanimesque ferum properent mordere tyrannum
Qui sibi nunc uni subdere cuncta parat.
Vnanimes Deus ipse iuuat, discordibus obstat,
Nec nisi pacatis prosperitate fauet.
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.