Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
Previous paragraph

Next paragraph

Qui historiam scripsit quartae translationis auctor est, ne sua quidem aetate miracula defuisse, quibus anniversaria hujus translationis ac festa gratulatio illustrior laetiorque redderetur. Nam post quam narravit fontem illum e silice repente ac divinitus prosiluisse, ut pueri sarcophagum S. Domnii trahentes, vehementerque ab solis aestu, viaque laborantes inde aquam ad levandam sitim haurirent; illud quoque adjecit, numquam ex eo tempore cessasse latices illos profluere, quibus ab S. Domnio nomen obvenit; ea enim aqua S. Domnii dicitur; ac praeterea coelestem vim eidem fonti ad propulsandos morbos inditam esse, [ERROR: no reftable :]Aqua S. Domnii ad pellendos morbos mire eficax. ut si quis incommoda valetudine affectus anniversario translationis die inde pauxillum aquae ad potandum pari pietate ac fiducia sumeret, statim ab omni prorsus morbo convalesceret: Haec siquidem, inquit ille, hodierno die miraculose apparet producta, et a vulgo ex tunc aqua S. Domnii appellatur, quam in suae translationis die devote potantes a diversis infirmitatibus liberantur. Ex quo sequitur, ut solemnis hujus initium a primis proximisque translationi temporibus deduci oporteat, cum jam inde ab ipsa translatione, singulis annis, quo die anniversaria ejusdem memoria recurrebat, illius aquae miracula iterari solerent.

Previous paragraph

Next paragraph


Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.