Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
Previous section

Next section

§ V.
Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, Auctore fortassis Adamo Parisiensi. E Psalteriis vetustis in pergameno ecclesiae Spalatensis.
Hymnus I.

Armoniae fidibus Domnio Carmina pangite melliflua, Organa tangite melodica, Ecce dies celebris rutilat, Dulcisonis jubilanda modis Qua pius ad Dominum properat Domnius ut bravium referat, Sanguine quod sibi quaesierat. Aethera transmeat ad polica, Agmina jam videt Angelica, Gaudia cum quibus almifica Perpetuo meritis habeat. Martyrio dedit articulos, Curriculos spuit aureolos, Omnia carnis et illicita Funditus expulit ut vacua. Pyrgia verba philosophica Ventilat, adstruit, et reputat, Disputat, injicit, atque probat Arte politus Apostolica. Abdita scripta Theologica Physica protulit armario Pyrgus, et in ratione procax Incipit, et trutinans memorat, Rhetoricum Ciceronis opus Primitus objicit, ut potius Hinc reserans ubi templa Deus Ad species generale genus. Inde parat nois argolicum Dans laqueum sibi Syllogicum, Ut triplicet Deitatis opus, Quo viget ecclesiale decus. Spiritus ancipiti gladio Domnius armiger haud timidus Platonicos revocat gemitus Proterit horrificos strepitus. In Deitate gradus varios Non reserans minus haut nimios, Nam Deitatis honor parilis Semper adest, fuit, et fuerat. Unde sophistica dicta fugat, Perfida contudit, et jaculat, Pyrgus at inde nihil valuit, Namque perire magis placuit. Sancte Pater, pie Pastor ovans Hierusalem polis aetheream, Attribue famulis Patriam Coelica gaudia quo teneant. Gloria multiplicata Patri, Laus sit et Emanuel Domino, Spiritui decus atque sacro Qui monos atque trinus Deus est.

Amen.
Hymnus II.

Laudes eximias, dignaque praelia Vexillum strenui militis excitat Pangere, psallere cum petat auream Fuso sanguine lauream. Almo lorificans pectora spiritu Adleta Fidei tegmine muniit Dextram lanceola fulgida preclua Spei viribus adjuvat. Vadit praevalidus terror in hostibus, Nam celsus meritis praeminet omnibus, 503 Quem Christi pietas firmiter innovat, Ne miles suus excidat. Regis summopere munia praebuit, Hostiles acies undique terruit, Cujus praesidio pervolat integer Centenos simul ordines. Eventus varii non timet exitus, Nam cum Maurilius verbera arcius Cordis saevitia praeparat, aggerat, Durat, spernit, et incitat. Nam tendit superos visere coelicos, Percurrens stadium fortiter anxium Turbat sacrilegum, respuit ydolum, Vir damnat pius impium. Tolli Maurilius imperat ocius Ad Christi famulus sic petit horrida Ac si delicias carceris obsita Prae sola Jesu gratia. Instaurans iterum praelia contumax Sanctum caesareo carcere liberat Promittens onera, ut colat idola, Sed martyr fugit, aurea. Vernans stellivomo pastor in aethere Votivas preculas sedulus accipe, Quas fundunt famuli suppliciter tui, Fac nos scandere sydera. Sublimi Domino gloria, laus, honor, Qui Sanctos pugiles laureat, elevat, Hostem dum superant roscido sanguine, Regnans trinitas unitas.

Amen.
Hymnus III.

Aurorae fulgor radiat, Jubar phoebi jam rutilat, Cum dies festa redeat, Clara reducens gaudia. Dignanter psallat hodie Plebs tota Regi gloriae, Qui Domnium in aethere Stolis ornat victoriae. Athleta venerabilis Deo multum amabilis Largire tuis famulis Bonis gaudere coelicis. Magna sit laus Patri Deo, Potestas Unigenito Summa virtus Paraclito In tempore perpetuo.

Previous section

Next section


Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.