Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
Armoniae fidibus Domnio
Carmina pangite melliflua,
Organa tangite melodica,
Ecce dies celebris rutilat,
Dulcisonis jubilanda modis
Qua pius ad Dominum properat
Domnius ut bravium referat,
Sanguine quod sibi quaesierat.
Aethera transmeat ad polica,
Agmina jam videt Angelica,
Gaudia cum quibus almifica
Perpetuo meritis habeat.
Martyrio dedit articulos,
Curriculos spuit aureolos,
Omnia carnis et illicita
Funditus expulit ut vacua.
Pyrgia verba philosophica
Ventilat, adstruit, et reputat,
Disputat, injicit, atque probat
Arte politus Apostolica.
Abdita scripta Theologica
Physica protulit armario
Pyrgus, et in ratione procax
Incipit, et trutinans memorat,
Rhetoricum Ciceronis opus
Primitus objicit, ut potius
Hinc reserans ubi templa Deus
Ad species generale genus.
Inde parat nois argolicum
Dans laqueum sibi Syllogicum,
Ut triplicet Deitatis opus,
Quo viget ecclesiale decus.
Spiritus ancipiti gladio
Domnius armiger haud timidus
Platonicos revocat gemitus
Proterit horrificos strepitus.
In Deitate gradus varios
Non reserans minus haut nimios,
Nam Deitatis honor parilis
Semper adest, fuit, et fuerat.
Unde sophistica dicta fugat,
Perfida contudit, et jaculat,
Pyrgus at inde nihil valuit,
Namque perire magis placuit.
Sancte Pater, pie Pastor ovans
Hierusalem polis aetheream,
Attribue famulis Patriam
Coelica gaudia quo teneant.
Gloria multiplicata Patri,
Laus sit et Emanuel Domino,
Spiritui decus atque sacro
Qui monos atque trinus Deus est.
Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
|