Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
Previous section

CAPUT XVIII. De templo et cultu S. Domnii in insulis Diomedaeis.
§ I. Cultus S. Domnii per B. Joannem e Fulgineo Monachum ac Martyrem in Diomedaeas insulas allatus esse videtur.

B. Joannes natus est Fulginei anno secundi saeculi circiter vigesimo, loco honesto, et oppido Umbriae in primis nobili, unde illi a Fulgineo cognomen obvenit. Is anno quarto et sexagesimo ejusdem saeculi [ERROR: no reftable :]Joannes a Fulgineo in Diomedaeas insulas se recepit. cum ecclesia sub Marco Aurelio crudelem in modum exagitari rursus coepisset, patria profugus se recepit in hasce insulas, ab littore Apuliae haud ita late interjecto mari disjunctas, quas olim Veteres appellabant Diomedaeas, quod illuc Diomedes Rex Aetoliae post Trojam excisam appulerit, ibique, postquam aliquot annos regnasset, ut ferunt, diem suum obierit. Deinde vero cum tres numero essent, modico interfluente Euripo discretae, ex eo Trimitum, seu Trimitarum insulae nominari coeperunt; quamquam verius eas hoc vocabulo appellatas dixeris ab una earum principe, quam Tacitus Annal. lib. 4. Trimerum vocat. Tenet fama, litterisque multorum est memoriae traditum, hunc Joannem a Fulgineo fuisse illum ipsum Eremicolam, de quo in tabulis Trimitanis mentio fit sane honorifica. Huic ergo, ut illae tabulae memorant, nocte quadam vigilanti augustissima specie, ac beatissimo lumine fulgens Virgo Deipara sese palam ostendit, [ERROR: no reftable :]Templum ibidem Deiparae condit eumdemque jussit in hasce insulas trajicere, ubi solitariam vitam ageret, Deique parentis nomen ac religionem propagaret. Quo illi viso, jussuque mirifice laetus nihil morae interposuit, quin extemplo Virginis mandata exsequeretur. Ergo simulatque locum sibi divinitus ostensum pervenit, nihil prius sibi faciendum censuit, quam ut templum exstrueret, quod Deiparae in coelum assumptae titulo exornavit. Hoc templum deinde saeculo quarto jam inito Alexander quidam Episcopus veteri solemnique ritu consecravit, cum S. Sylvester Romanum Pontificatum gereret, imperium vero Constantinus Magnus administraret. Joannes autem asperrimae vitae institutum aggressus brevi apud incolas magnam virtutis et sanctimoniae laudem sibi conciliavit. Quocirca celebritatem hominum, famamque sanctitatis ut vitaret, in patriam redeundi consilium cepit; quo cum venisset, egregiam religionis causa mortem oppetiit. [ERROR: no reftable :]rediit in patriam, et Martyrii palmam adipiscitur. Ex Antonio Beatillo de Sanctis Umbriae Tom. I. pag. 63. et Tomo 3. pag. 239. sub die 29. Decembris. Jam vero haud est improbabile B. Joannem a Fulgineo virum eximia religione et sanctitate primum auctorem Trimitantis fuisse, ut S. Domnium praecipuo quodam studio ac veneratione prosequerentur. [ERROR: no reftable :]Joannes auctor cultus S. Domnii in Diomedaeis insulis. Etenim cum antiquissimus sit cultus, qui ab illarum insularum incolis S. Domnio hodieque adhibetur, et omnem superiorum temporum memoriam antecedat; nisi ejus initium ad B. Joannem referatur, nihil usquam reperies, unde ejusdem originem repetere possis. Quocirca conjectari licet ab ipsomet Joanne una cum Deiparae templo aediculam exstructam fuisse S. Domnio, [ERROR: no reftable :]cui etiam construxit aediculam. quem et ipse ingenti honore coleret, et ab aliis pari religione cultum esse vellet. Joannis inde auctoritas et exemplum apud posteros valuit. Credibile porro est ipsimet Joanni Salonitanos auctores fuisse colendi S. Domnii, quippe cum ad eas insulas e regione obversas littori urbique Salonitanae, sive commercii causa, sive ex itinere appellare consueverint. Praeterea a quibus de sanctitate et miraculis S. Domnii multa et praeclara accepisset, ab iisdem, ut opinari fas est, exemplum sumpsit ejusdem cultus cum Deiparae Virginis religione conjungendi. Nam Salonitani jampridem corpus S. Domnii in urbem illatum in eodem templo perhonorifice condiderunt, quod et auspiciis augustissimae Coelitum Reginae ab ipsomet S. Domnio consecratum fuerat. Huc accedit, quod per idem tempus S. Domnii sepulchrum, ut ejus Acta testantur, multorum atque illustrium miraculorum gloria florebat, quorum celebritas et fama longe lateque vulgata, in has insulas ab ipsis Salonitanis ultro citroque commeantibus deferri potuit.

§ II. Insulae Diomedaeae antiqua S. Domnii religione insignes a viris sanctissimis cultae et nobilitatae.

Diomedaeis insulis vel ad religionis incrementum, vel ad nominis celebritatem plurimum addidit vetus ac puerillustre coenobium S. Benedicti, [ERROR: no reftable :]Coenobium S. Benedicti.

508
Previous section


Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.