Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].
AD EGREGIUM IUNIOREM PETRUM, SPECTATI VIRI DAMIANI TOBOLEI FILIUM, GEORGIUS SISGOREUS
SIBENICENSIS SALUTEM DICIT PLURIMAM
Homerus ranarum murumque simul crudelia bella, Virgilius Culicem, Lucanus Orpheum
tanquam studiorum primitias descripserunt, ut exercitatione magistra ad graviora
describenda et commodius et facilius ascendere potuissent, quemadmodum eos temporum
curriculo et studiorum diligentia ascendisse videmus. Quod et in Iliade Meonides et
in Eneide Maro et poeta Cordubensis in magno civium motu ostenderunt. Nos vero
saepenumero doloris cruciatu affecti, aliquando refecti ipsa consolatione, interdum
amicorum desideriis satisfacientes elegias, carmen Sapphicum atque Phaletium pro
exercitationis scripsimus utilitate. Nanque apud Iuvenalem[ERROR: no link :]Sat. I 17-18 legimus:
Tu vero, mi suavissime Petre, accipe nostras Musas, quas tibi pro tuo in nos
dedicavimus amore. Neque enim impresentia alio te praeclariore donare potuimus munere
nisi suavissimarum Musarum modulationibus, quas tibi fore quam gratissimas non
diffido, cum non minus mea quam me ipsum et diligas et ames. Satis profecto mihi
erit, si meam dumtaxat perspexeris voluntatem. Invenies enim Georgium Sisgoreum te
diligenter ad sacra Musarum excitare, qui preterea te et recta prosequitur
benivolentia et honore non mediocri. Vale et Musam nostram cantantem audiamus!
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.