Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].
Homerus ranarum murumque simul crudelia bella, Virgilius Culicem, Lucanus Orpheum
tanquam studiorum primitias descripserunt, ut exercitatione magistra ad graviora
describenda et commodius et facilius ascendere potuissent, quemadmodum eos temporum
curriculo et studiorum diligentia ascendisse videmus. Quod et in Iliade Meonides et
in Eneide Maro et poeta Cordubensis in magno civium motu ostenderunt. Nos vero
saepenumero doloris cruciatu affecti, aliquando refecti ipsa consolatione, interdum
amicorum desideriis satisfacientes elegias, carmen Sapphicum atque Phaletium pro
exercitationis scripsimus utilitate. Nanque apud Iuvenalem[ERROR: no link :]Sat. I 17-18 legimus:
Stulta est, inquit, clementia, cum tot ubique
Vatibus occurras, periturae parcere chartae.
Non tamen eo ordine id carminis nostro inclusimus libello, quo et fecimus illud et
composuimus, sed quo includendum arbitrio nostro putavimus.

|