Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].
Aegritudinem tuam, suavissime Georgi, que te tam vehementer
vexavit, ut debeo, moleste tuli et dolores tuos meos fuisse putavi
non secus ac si eodem igne febrium me ipsum torrere sensissem.
Quare non possum non foelicem illam medicinam vocare, que tibi
profuit, nec medicum non beatum, qui te tam cito ac probe curavit.
Tua enim bona valitudine egomet convalui et tuis antydotis sanatus
sum. Sed et Musae, quarum etiam amore percussus es et quarum sacra
geris, pro tua salute non dedignate sunt intercedere nec vatem
suum, qui diutius vivere potuisset ac debuisset, tam celeriter
interire passae sunt. Que cum multa ore tuo facundo cecinissent,
plura adhuc canere voluerunt et, ut olim Orpheum, ita te nuper pene
ab inferis reduxerunt.

|