Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].
Ad Hieronymum Contarenum
Accipe, que nuper cecinit mea garrula Clyo, Contarene tuis gloria Hieronyme! Asper erat rigido castigans crimina uerbo Stigmiferi frater relligione dei, Asper et inculto tectus duroque cucullo, Asper nodoso funeque cinctus erat. Aspera uox totam rumpens clamoribus aedem, Asper erat dictis asperiorque sonis. Hei tibi, cui sudant uitiis precordia nigris, Clamabatque, tibi, turpis auare, caue! Carpebat merito uel laudis amore tumentem Vel qui mordaci rumpitur inuidia. Saepe minabatur, quam captat Tantalus, undam Et penam saxi, Sysiphe, saepe tui, Atque scelestarum caua dolia saepe sororum, Tartareos latices anguigerasque comas. Omnia que paterer, faciles in amore puelle Quod caueant, non possum hoc ego ferre tamen. Ante alias quaedam forma prestante puella Erubuit tales percipiendo sonos. Suspirans imo uerbum pulmone trahebat Et lachrymis rosee sic maduere gene. Credula cognoscens proprio sub pectore uulnus "Me miseram", dixit, "sum rea, me miseram!"
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.