Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].
Maius
Pulcher Maius adest roseo comitatus odore Festaque formosus splendida Maius habet. Florida lux Mais semper celebranda Calendis, Hec tamen electis festa duobus erit. Tercia lux mensis festum solenne datura est, Qua fuit inuentum luce salutis opus Electosque docens Christus uolitauit in altum Talis et est toto festus in orbe dies. Filius eterni residendo patris in arce Flantis in aduentu gaudia mira dedit. Nomina trina dei uenerantur cuncta creantis, Est tamen eternus unus in orbe deus. Est quoque magna nimis sacri ueneratio festi, Quo colitur celso uictima plena deo.
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.