Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].
Previous section

Next section

Ad Ambrosium Sibenicensem philosophum
Doctor Ambrosi, Sibenica proles,
Patrie sydus probitate fulgens,
Te lyre nostre resonabo cantu:
Musa, faueto.
Tu dei ueri celebrator almus,
Qui potens celsa uolitans ab arce
Perditum mundum docuit sacrati
Lumina uerbi.
Dicta sacrorum tibi sunt aperta,
Scripserat quicquid sacer ille Aquinas
Siue doctorum specimen minorum,
Scotia proles.
Atque tu figis logycas sagittas
Et datas in te bene tu repellis,
Copia rerum penitus refulges
Philosophie.
Verba conscribis bene tu Latina
Tullio magno duce uel magistro
Et tibi, uir, sunt, celebrande, leges
Iustiniane.
Tu faues nostris, uenerande, Musis
Et dies longos mihi tu precaris,
Pro quibus pinguem iugulas iuuencam
Atque bidentem.
Pro tuis oro meritis poeta,
Sit tuo foelix Lachesis uigori,
Saeculum post hoc uideasque campos
Elysiorum.
Previous section

Next section


Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.