Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Bonus.
Licinius Fimbria iudex addictus Marco Lutatio
de sponsione, quam is cum aduersario, qui uir bonus esset, fecerat, nunquam id iudicium
pronunciatione sua finire uoluit, liber VII, caput II. Socrates expedita uia eos ad gloriam
pertinere dicebat, qui id agerent, ut quales uideri uellent, tales essent,
eodem. Ob Quinti Fabii affinitatem Manius Attilius Collatinus, Sorani oppidi proditor,
accusatus absoluitur. Sic et Marcus Emilius Scaurus repetundarum reus ob patris memoriam
liberatus, liber VIII, cap. I.
Scipio Nasica uir sanctissimus iudicatus, Matrem deum e Pesimunte
accersitam excepit, liber VIII, caput XVI.
Publius Furius Philippus Hispaniam sortitus inimicos suos
legatos secum illuc ire coegit, confidens nihil se acturum, quod illi accusare possent. Sic
et Lucius Crassus inimicum suum in prouincia Gallica sibi ms-43r
-- KK1-141 --
actorum suorum speculatorem admisit. Eadem sui
confidentia in Catone, in Marco Scauro, in Marco Antonio oratore liber III, caput VII.
Ciues boni coronabantur apud Athenienses, liber II, caput I.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|