Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Conuersi.
Cum esses sub ficu, id est sub umbra Legis, uidi te id est elegi priusquam te
Philippus uocaret, id est apostoli missi ad prędicandum I.
Inuenit Iesus in templo, id est in anima hominis uendentes ementes, id est carnales
concupiscentias, et conuertens eam constituit templum orationis, quod fuerat negociationis
etc. II.
Samaritani conuersi primo prędicatione mulieris, id est ecclesię, deinde pręsentia
Iesu, id est illustratione intellectus per gratiam Spiritus Sancti IIII.
Mortui audient uocem Filii Dei, et qui audierint, uiuent V.
Omne quod dat mihi Pater, ad me ueniet; et eum qui uenit ad me, non eiiciam foras VI.
De cęco sanato uicini et noti admirantes dicunt: Non ne hic est qui sedebat et
mendicabat? Alii dicebant: quia hic est, alii : Nequaquam, sed similis est
eius etc. IX.
Et alias oues habeo, quę non sunt de hoc ouili; et illas oportet me adducere, et uocem
meam audient, et fiet unum ouile et unus pastor X.
Ieeus declinans Iudeos abiit iuxta desertum, quia uerbum illis relictis uenit ad
gentes XI.
Quidem gentiles rogauerunt Philippum dicentes: Volumus Iesum uidere. Philippus, dicit
Andreę, rursum uterque Iesu. Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
Seruo amputatur auricula et denuo restituitur: ut auditus litterę in auditum spiritus
conuersus non iam seruiat, sed regnet. Malchus enim regnaturus dicitur XVIII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|