Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Consortium.
Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Non commisceamini fornicariis
huius mundi, auaris, rapacibus, idolatris, maledicis, ebriosis; cum huiusmodi
nec cibum sumere. Auferte malum ex uobis ipsis V.
Corrumpunt bonos mores colloquia mala XV.
AD CORINTHIOS II: Nolite iugum -- KK1-194 --
ducere cum
infidelibus; quę enim participatio iustitię cum iniquitate? etc. VI.
AD EFHESIOS: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis
autem redarguite V.
AD THESSALONICENSES II: Subtrahatis uos ab omni fratre ambulante
inordinate III.
Quod siquis non obedierit uerbo nostro, non commisceamini cum illo, ut confundatur, et
nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem III.
AD TITVM: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita III.
IOANNIS II: Siquis uenit ad uos, et hanc doctrinam non offert, nolite
recipere eum in domum, nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue, communicat operibus
eius malignis I.
APOCALYPSIS: Angelo Pergami:Non negasti fidem meam, sed habeo aduersum te
pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, doctrinam Nicolaitarum II.
Exite de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum eius, et
de plagis eius non accipiatis XVIII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|