Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Constantia.
ACTVVM: Denunciato apostolis ne loquatur in nomine Iesu, respondens: Si
iustum est in conspectu Dei uos potius audire quam Deum, iudicate. Non enim possumus quę
uidimus et audiuimus non loqui IIII.
Orauerunt, ut cum fiducia loquantur uerbum sequentibus signis IIII.
Ponuntur in carcere; ab angelo liberati prędicant in templo/increpantur. Petrus
respondet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus V.
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui
datus est nobis AD ROMANOS V.
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Enumeratis beneficiis infert:
Quid ergo separabit nos a caritate Christi? etc. VIII.
AD CORINTHIOS I : Siquis diligit Deum, hic cognitus est ab eo VIII.
Siue ergo manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in
gloriam Dei facite X.
Si linguis hominum loquar XIII.
Omnia uestra in caritate fiant. Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum,
maranatha XVI.
AD GALATAS: Legi mortuus sum, ut Deo uiuam. Viuo autem, iam non ego; uiuit
uero in me Christus, qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me II.
AD ms-62r
-- KK1-195 --
EPHESIOS : Scire etiam supereminentem scientię
caritatem Christi III.
AD PHILIPPENSES: Mihi enim uiuere Christus est et mori lucrum. Coarctor
autem e duobus: desiderium habens dissolui et esse cum Christo, multo melius; permanere
autem in carne, necessarium propter uos etc. I.
Epaphroditus propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam etc. II.
Sed quę mihi fuerunt lucra, hęc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verum tamen
existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei, propter
quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
ut et inueniar in illo etc. III.
AD THESSALONICENSES I: Caritatem eorum commendat, et ut magis abundent,
hortatur IIII.
AD THIMOTEVM I: Finis pręcepti est caritas de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta I.
AD HEBREOS: Hortatur ad caritatem X.
Seruiamus placentes Deo cum metu et reuerentia XII.
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo XIII.
ACTVVM: Agabo prophetante Paulus ait: Non solum alligari, sed et mori
paratus sum pro nomine Iesu XXI.
PETRI I: Deum timete II.
In omnibus honorificetur Deus IIII.
Caritas operit multitudinem peccatorum IIII.
IOANNIS I: Perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam
habet IIII.
Omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. Hęc est caritas
Dei, ut mandata eius custodiamus; et mandata eius grauia non sunt V.
IOANNIS II: Et hęc est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius I.
APOCALYPSIS: Vox engeli: Timete Dominum, et date illi honorem
etc. V.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|