Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Conuersi.
AD ROMANOS: Osee: Vocabo non plebem meam, plebem meam. Israel reliquię
saluę fient. Gentes apprehenderunt iustitiam quę est ex fide, Iudei non etc. IX. AD
CORINTHIOS II: Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in
cordibus nostris ad illuinationem scientię claritatis Dei, in facie Christi Iesu IIII.
AD EPHESIOS: Ostendit eis de quantis malis ad ms-62v
-- KK1-197 -- quale bonum commigrarint ab idolis translati ad
Christum II.
Reuelatum apostolis esse gentes comparticipes promissionis in Christo Iesu per
Euangelium III.
Eratis aliquando tenebrę nunc autem lux in Domino. Vt filii lucis ambulate! V.
AD COLOSSENSES: Et uos, cum mortui essetis in delictis, et prępucio carnis
uestrę conuiuificauit cum illo, donans uobis omnia delicta II.
AD THESSALONICENSES I: Conuersi estis ad Deum a simulachris, seruire Deo uiuo
et uero, et expectare Filium eius de cęlis etc. I.
AD PHILEMONEM: Obsecro te pro meo filio, quem genui in uinculis, Onesimo, qui
tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis etc. I.
ACTVVM: Dominus autem augebat numerum eorum qui salui fiebant quotidie in id
ipsum II.
Conuersi ex Iudeis die una V milia IIII.
Augebatur numerus credentium V.
Ęthiopem Candacis reginę in uia conuersum Philippus baptizat VIII.
Conuersio Pauli IX.
Paulo in Ariopago disputante conuersi Dionisius philosophus et Damaris mulier et alii
XVII.
Conuersio Pauli iterum XXII.
Item tertio XXVI.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|