Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

[ERROR: no link :]METHAMORPHOSES
Callidus. Bacchus sub Acestis, comitis sui, forma latens elusit Penthea permisitque se ligari et in custodia recludi [ERROR: no link liber:]III. Protheus in diuersa mutatus [ERROR: no link liber:]VIII. Item Achelous, dum luctatur cum Hercule [ERROR: no link liber:]VIIII. Vertumnus quoque, ut Pomonę potiretur concubitu [ERROR: no link liber:]XIIII.
Crudelis. Tyranni de Gigantum sanguine nati. Lycaon,

-- --

Archadię tyrannus, hospites trucidabat, Ioui hospitio suscepto humana membra comedenda apposuit. Versus est in lupum et eius causa factum est diluuium [ERROR: no link liber:]I. Penthea mater Agaue, Ino et Auctonoe sorores sua interemerunt manu [ERROR: no link liber:]III. Ino et Athamas furendo filios occiderunt [ERROR: no link liber:]IIII. Niobes filii et filię ab Apolline et Diana sagittis confecti. Rustici, quod Latonam sitientem a lacu, in quo iuncos uluamque legebant, repulerunt, in ranas uersi sunt. Tantalus Pelopem filium diis apposuit commedendum, damnatus ad inferos inter aquas et poma siti fameque perpetuo torquetur. Tereus Phylomenę stupratę, ne lamentari posset, linguam execuit. Prognes uxor Ithin filium ei epulandum apposuit et coram puerum requirente caput illius proiecit [ERROR: no link liber:]VI. Peliam filię occiderunt ms-63r

-- KK1-199 --

deceptę a Medea, dum uellent eum iuuenili ętati restituere. Medea nouam nuptam et domum Iasonis cremauit, filios ab eo susceptos eidem necatos reliquit [ERROR: no link liber:]VII. Minotaurus, Procustes, Geriones et Chiron, Neptunni filius, omnes ob crudelitatem a Theseo perempti. Spuma Cerberi uenenum aconitum [ERROR: no link liber:]VII. Atheniensium liberi quotannis in Cretam missi Minotauro deuorandi. Althea in filium Meleagrum crudelis. Mestra et Eriston, pater eius, ira Cereris fame compulsi uiscera sua laniare [ERROR: no link liber:]VIII. Tunica Nessi cruore tincta, qua indutus Hercules periit. Herculis sagittę Nesso et Philotetę perniciosę. Alcmanus uel Alcmeus matrem Eriphylen interemit, Alcmeum Phegeus, cuius filiam desponsatam contempserat. Lygdus uxori Theletusę iusserat, si puellam pareret, necaret [ERROR: no link liber:]IX. Omathus, oppidi Cypri, incolę soliti aduenas immolare in ara Iouis; a Venere in boues uersi sunt [ERROR: no link liber:]X. Orpheus a mulieribus interemptus, lyra, et caput in Hebrum proiecta. Peleus Phocum fratrem interfecit. Lupus armenta et pastores interimens. Thetidis ira in Peleum, quia fratrem occiderat [ERROR: no link liber:]XI. Draco ad nidum uolutus pullos uorauit matre circumuolante, et mutatur in saxum. Ephygenia immolanda [ERROR: no link liber:]XII. Polixena, Priami filia, ad Achillis tumulum immolatur. Cyclops Athim scopulo obruit [ERROR: no link liber:]XIII. Scylla, ne Ęneę in Italiam nauiganti noceret, in saxum uersa. Romulus occiso fratre Remo cępit imperium [ERROR: no link liber:]XIIII. Hyppolitus territis equis curru excussus ac membratim distractus [ERROR: no link liber:]XV.
Cibus, potus. Pentheus Bacchum ligasse dicitur et sacra eius contempsisse, forte quia, abstemius fuit. Ab Agaue matre, Ino et Auctonoe sororibus in furorem a Baccho uersis interemptus dicitur, idest cum uino inacaluissent [ERROR: no link liber:]III. Ceres ex itinere fessa aquam lutulentam a Misene anu acceptam auide hausit [ERROR: no link liber:]V. Clitorius fons uini odium facit, quia Melampus, Amithaonis filius, cum Pretidas ab insania liberasset, purgaminum reliquias in eum proiecit [ERROR: no link liber:]XV.
Celeritas. Perseus, Pegasus [ERROR: no link liber:]IIII. Aquilo Orithiam ab Athenis in Traciam tulit. Filiis eorum Zetho et Calai alę increuerunt. Cerambus in Pelium et Othrin, montes Thesalię, delatus effugit Deucalionis

-- KK1-200 --

imbres. Diana canem cursu inuictum donauit Procri, illa Cephalo [ERROR: no link liber:]VII. Dedalus alas sibi et Icaro filio iunxit [ERROR: no link liber:]VIII. Iuppiter in aquilam uersus rapuit Ganymedem. Atalantes cum procis cursu contendit [ERROR: no link liber:]X.

-- --

In Hyperborea homines qui in uolucres uertuntur, cum nouies in Tritonia palude sua corpora merserint. Sithides sunt foeminę, quę uenenis aspersę, in aues mutantur [ERROR: no link liber:]XV.
Consilium. Gorgones uno oculo usę, id est unius sapientis consilio obedientes [ERROR: no link liber:]IIII. Custos Argus Inois in uaccam uersę [ERROR: no link liber:]I. Tauri ignem spirantes et draco custodes pellis aureę [ERROR: no link liber:]VII.
Curiosus. Cornix contra edictum Mineruę cistellam, in qua Erictonius erat, inspexit et uulgauit, Aglaura aperiente cistellam. Hanc dea in saxum mutauit, illam a comitatu suo expulit [ERROR: no link liber:]II.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.