Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Crudelis. Tyranni de Gigantum sanguine nati. Lycaon,

-- --

Archadię tyrannus, hospites trucidabat, Ioui hospitio suscepto humana membra comedenda apposuit. Versus est in lupum et eius causa factum est diluuium [ERROR: no link liber:]I. Penthea mater Agaue, Ino et Auctonoe sorores sua interemerunt manu [ERROR: no link liber:]III. Ino et Athamas furendo filios occiderunt [ERROR: no link liber:]IIII. Niobes filii et filię ab Apolline et Diana sagittis confecti. Rustici, quod Latonam sitientem a lacu, in quo iuncos uluamque legebant, repulerunt, in ranas uersi sunt. Tantalus Pelopem filium diis apposuit commedendum, damnatus ad inferos inter aquas et poma siti fameque perpetuo torquetur. Tereus Phylomenę stupratę, ne lamentari posset, linguam execuit. Prognes uxor Ithin filium ei epulandum apposuit et coram puerum requirente caput illius proiecit [ERROR: no link liber:]VI. Peliam filię occiderunt ms-63r

-- KK1-199 --

deceptę a Medea, dum uellent eum iuuenili ętati restituere. Medea nouam nuptam et domum Iasonis cremauit, filios ab eo susceptos eidem necatos reliquit [ERROR: no link liber:]VII. Minotaurus, Procustes, Geriones et Chiron, Neptunni filius, omnes ob crudelitatem a Theseo perempti. Spuma Cerberi uenenum aconitum [ERROR: no link liber:]VII. Atheniensium liberi quotannis in Cretam missi Minotauro deuorandi. Althea in filium Meleagrum crudelis. Mestra et Eriston, pater eius, ira Cereris fame compulsi uiscera sua laniare [ERROR: no link liber:]VIII. Tunica Nessi cruore tincta, qua indutus Hercules periit. Herculis sagittę Nesso et Philotetę perniciosę. Alcmanus uel Alcmeus matrem Eriphylen interemit, Alcmeum Phegeus, cuius filiam desponsatam contempserat. Lygdus uxori Theletusę iusserat, si puellam pareret, necaret [ERROR: no link liber:]IX. Omathus, oppidi Cypri, incolę soliti aduenas immolare in ara Iouis; a Venere in boues uersi sunt [ERROR: no link liber:]X. Orpheus a mulieribus interemptus, lyra, et caput in Hebrum proiecta. Peleus Phocum fratrem interfecit. Lupus armenta et pastores interimens. Thetidis ira in Peleum, quia fratrem occiderat [ERROR: no link liber:]XI. Draco ad nidum uolutus pullos uorauit matre circumuolante, et mutatur in saxum. Ephygenia immolanda [ERROR: no link liber:]XII. Polixena, Priami filia, ad Achillis tumulum immolatur. Cyclops Athim scopulo obruit [ERROR: no link liber:]XIII. Scylla, ne Ęneę in Italiam nauiganti noceret, in saxum uersa. Romulus occiso fratre Remo cępit imperium [ERROR: no link liber:]XIIII. Hyppolitus territis equis curru excussus ac membratim distractus [ERROR: no link liber:]XV.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.