Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph


Corpus. Quicunque corporis curam habet, sua quidem, non tamen se ipsum curat [ERROR: no link page:]15. Corpus curare sine anima non decet, sicut oculos sine capite aut caput sine reliquo corpore [ERROR: no link page:]98. In eos qui corpus exercent animo neglecto [ERROR: no link page:]106. Corpus carcer animę atque sepulcrum [ERROR: no link page:]108. Donec corpus habemus animusque noster

-- --

tanto malo erit admixtus, nunquam nos id quod desideramus uerum ad uotum consecuturos. Philosomatus, id est corporis amator [ERROR: no link page:]177. Bene affectum corpus uirtute sua bonum animum non facit, sed ms-65v

-- KK1-206 --

contra bene affectus animus uirtute sua corpus, quoad fieri potest, optimum reddit [ERROR: no link page:]201. De membris et corpore 251.255.259.[ERROR: no link page:]260. Corpus tertio loco honorandum: primo Deus, secundo animus [ERROR: no link page:]285. Hoc ipsum sumus quod sumus, corpus uero tanquam imaginarium nos sequitur. Corpora mortuorum simulachra [ERROR: no link page:]322. Corpus natura sua nihil agit [ERROR: no link page:]338. Corpus ad quamlibet speciem indeterminatum est et suapte natura sine fine diuiduum, cuius materiam in infinitum fluxuram inquiunt, nisi forma sistat et uniat.Corporis proprium suscipere atque pati. Corpus qualitate inferius est, quia hęc mouet, illud mouetur. Corpus per qualitatem agit, per se tantum patitur. Corpus nihil natura sua facit [ERROR: no link page:]350. Qualitas ad materiam specie terminandam confert et est per se quodammodo indiuidua, sed per admixtionem corporis fit diuisibilis. Qualitas anima inferior est, quando quidem per essentiam operationemque mutatur. Qualitas per superiora habet ut moueat aliquid. Per se habet ut materię misceatur. Qualitas mouet aliud et mouetur ab alio [ERROR: no link page:]350. Corporis magnitudo neque prodest dotibus animi neque nocet [ERROR: no link page:]367. Nunquid humanum corpus ea est dignitate donatum, ut mentem perpetuam excipere hospitem mereatur [ERROR: no link page:]382. Complexio corporum [ERROR: no link page:]392. Corpus ex quattuor elementis. Quare corpus fragile [ERROR: no link page:]429.
Previous paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.