Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Auaritia. Munera non accipies [ERROR: no link page:]13. Mercenario cito soluas [ERROR: no link page:]17. Pecuniam fratri non dabis ad usuram [ERROR: no link page:]19. Ammonites et Moabites non intrabunt in ecclesiam, quia noluerunt uobis occurrere cum pane et aqua. Non foenerabis ad usuram fratri, sed alieno [ERROR: no link page:]20. In uinea proximi comede, nihil efferas; spicas manu conteres, non falce metes [ERROR: no link page:]29. Achan tulit de anathemate palium etc. Lapidatur, filii filięque et omnia sua igne comburuntur [ERROR: no link page:]31. ms-8v

-- KK1-33 --

Viri Sochoth er Phanuel negauerunt panem Gedeoni; subuersi poenas dederunt [ERROR: no link page:]36. Iudices, filii Samuel, peruerterunt iudicium corrupti muneribus [ERROR: no link page:]42. Saul Agag regi capto pepercit et gregibus et uestibus eius contra pręceptum Domini. Hinc penituit Deum ipsum fecisse regem, et scidit regnum Israel ab eo [ERROR: no link page:]44. Nabal auaritię simul et ingratitudinis erga Dauid dedisset poenas, nisi prudentia sua occurrisset Abigail, uxor eius, qua iram regis placauit [ERROR: no link page:]47. Siba seruus innocentem dominum accusauit defectionis et a rege obtinuit ea quę domini sui erant [ERROR: no link page:]53. Aduram ad exigenda tributa missus lapidatur [ERROR: no link page:]58. Asa Benadab, regem Syrię, precio corrupit auertitque ab amicicia Baasę ac sibi iunxit [ERROR: no link page:]59. Achab uxoris Iezabel nixus consilio occidi fecit Naboth et uineam eius occupauit; ob auaritiam et impietatem plectuntur a Domino [ERROR: no link page:]61. Gezi dona ab Heliseo refutata dolens ipse suscepit, sed cum iis et lepram [ERROR: no link page:]63. Contra eos qui existimant oportere quemque etiam malis artibus rem quęrere [ERROR: no link page:]140. Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, ad dandum autem collecta [ERROR: no link page:]142. Auarus diues egebit. Diues auarus. Venatio leonis onager in heremo; sic et pascua sunt diuitum pauperes. Vir cupidus et tenax. Item cupidus [ERROR: no link page:]144. Est qui multa redimat modico precio, et restituens ea in septuplum [ERROR: no link page:]145. Cupidus alieni [ERROR: no link page:]146. Auarus [ERROR: no link page:]147. Qui aufert panem pauperi [ERROR: no link page:]148. Omnes diligunt munera [ERROR: no link page:]151. Rapina pauperis in domo nostra. Auaritia. Qui iustificat impium pro muneribus [ERROR: no link page:]152. Ve qui prędaris! Non ne et ipse prędaberis? [ERROR: no link page:]158.

-- KK1-34 --

Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem uestrum non in saturitate [ERROR: no link page:]163. Cum clamaueris, liberent te congregati tui, omnes eos auferet uentus, tollet aura. Propter iniquitatem auaritię eius iratus sum, et percussi eum. Item de auaritia sacerdotum [ERROR: no link page:]164. A minore usque ad maiorem auaritię student [ERROR: no link page:]168. Idem [ERROR: no link page:]169. Populus Israel persuasi a Sedechia seruuos manumiserunt, mox cogente auaritia rursum subiecerunt seruituti [ERROR: no link page:]177. Ismael crudelis simul et auarus. LXXX uiros occidit, X seruauit, qui se thesauros habere in agro dixerunt [ERROR: no link page:]178. Gladius ad Chaldeos etc., quia terra sculptilium est et in portentis gloriatur [ERROR: no link page:]180. Argentum et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum etc. [ERROR: no link page:]183.

-- --

Iniquitas Sodomę pręter cętera: manum egeno et pauperi non porrigebant [ERROR: no link page:]187. Item de auaritia eorum [ERROR: no link page:]189. Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis [ERROR: no link page:]191. Non comedere morticinum nec captum a bestia, est non rapto uiuere nec de illicitis [ERROR: no link page:]196. Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola et interierunt [ERROR: no link page:]202. Dilexisti mercedem super omnes areas tritici etc. [ERROR: no link page:]205. Contra Israel, eo quod uendiderit pro argento iustum et pauperem pro calciamentis. Iccirco, pro eo quod diripiebatis pauperem et prędam electam tollebatis ab eo, domos ędificabitis et non habitabitis in eis etc. Accipientes munus et pauperes deprimentes. Audite hoc, qui conteritis pauperem etc. dicentes, quando transibit messis, et uenundabimus merces etc. Sequitur poena. Auaritia omnium in capite omnium etc. [ERROR: no link page:]205. Concupierunt agros et uiolenter tulerunt, er rapuerunt domos. Qui ms-9r

-- KK1-35 --

uiolenter tollitis pelles eorum desuper eis et carnem eorum desuper ossibus eorum etc. Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetę eius in pecunia diuinabant [ERROR: no link page:]208. Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis et mensura minor etc. [ERROR: no link page:]209. Diripite argentum, diripite aurum [ERROR: no link page:]202. Ve qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius [ERROR: no link page:]210. Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? Qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum. Sępe uictor in detrahendis spoliis occupatus ab iisdem quos fugauerat oppressus periit [ERROR: no link page:]218. Heliodorus parabat diripere ęrarium templi; apparet eques cuius equi calcibus eliditur; mox apparuerunt duo uiri, a quibus flagellis cęsus eiicitur semiuiuus [ERROR: no link page:]225. Simonis Machabei milites quidam corrupti pecunia cum captiuos effugere permisissent, morte mulctantur [ERROR: no link page:]227.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.